De inspiratione sacrae scripturae
p. 353
353. „Sed historia originum, haec mira historia, in qua relatio factorum et incertae fabulae intime miscebantur, si ingreditur Scripturam, quomodo possumus ibi distinguere vera et falsa? Historia enim aedificans vel parabola nullum factum docet, historia scientifica omnia facta docet; sed hic ubi erit veritas? Quomodo certi erimus? Et praecipue, in hac mixtione, ubi erit lumen divinum, iudicium infallibile de acceptis? ... Parabola non docentur facta; sed numquid semper scimus, ubi sit parabola? Alii loquuntur de parabola Lazari; alii eam censent veram historiam. Contrarium fit, si agitur de Tobia, de Iudith, de Iona. Iam si Deus potuit dubiam relinquere quaestionem, num facta Iudith sint vera, quare non potest eandem dubitationem permittere, si agitur de discernendis variis elementis, quibus liber componitur? Quis tandem discernet? Ecclesia ut supremus iudex, exegetae vero primo loco ut humiles eius famuli. ... Sancti Patres non sunt unanimes. Eorum inclinatio adoptandi opinionem metaphoricam obstat eorum consensui de indole stricte historica narrationum, de quibus loquimur. Potuerunt supponere in historia primitiva non omnia esse aeque litteraliter intellegenda, atque si ageretur de historia stricte scientifica; admiserunt posse doctrinam proponi in eodem libro et sub eadem forma, tam per narrationem factorum certorum quam sub velo metaphorae. Unde ita quaero: Si scriptor sacer est sufficienter verus, quando veritatem proponit in fragmentis, quae reputantur historica, sub forma historica, quae revera non est nisi allegoria, quare non est sufficienter verus, quando eandem veritatem proponit sub forma historica, quae revera non est nisi traditio popularis, cuius valor non affirmatur? Theologice loquendo, ubi est differentia? Est tamen differentia, et ea quidem in favorem explicationis, quam proponimus. Allegoria pura dubiam reddit ipsam substantiam factorum ... explicatio critica recentium de indole historiae primitivae in tuto collocat substantialem veritatem factorum et melius congruit cum genere litterario libri. ... Fieri potest, ut factum historicum non sufficienter moveat animum populi rudis. Tum vero formae maxime convenientes ad illud magis efferendum non sunt metaphorae per auctorem creatae, sed formae in traditione servatae, sufficienter tamen correctae, ut factum recte repraesentent. ... Unde haec sit conclusio: Existit in Scriptura historia primitiva, de cuius substantia spondet veracitas divina; sed certae circumstantiae considerari possunt sive ut metaphorae et allegoriae sive ut accommodatio hebraica traditionis oralis. Hae circumstantiae potius vestimentum quoddam veritatis sunt quam veritates, quae propter se docentur. ... Sed scriptor sacer, utens sive documentis sive traditionibus oralibus incertis, fruitur privilegio iudicii infallibilis de acceptis. Quod iudicium eum servat ab omni errore formali in affirmationibus suis atque confert, ut convenientes sint metaphorae nationales vel populares, si ita loqui licet, ad recte proponenda ea, quae proprie docentur. ... Tota novitas nostrae exegesis in eo est, quod, cum veteres auctori attribuerent intentionem omnia affirmandi, nisi faceret formales exceptiones, nos censemus ope artis criticae has exceptiones posse inveniri et facilius supponi in uno genere litterario quam in alio. ... Haec conclusio non est contraria dogmati inspirationis, quia supponimus veritatem semper salvam, simpliciter agitur de ea invenienda. Non est contraria consensui obliganti Patrum, cum quia eorum exegesis, etsi esset constans, non tamen haberet vim declarationis principiorum, tum quia haec exegesis non est constans, et quia magnus numerus allegoristarum ostendit