De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 354

locum esse dubitationi, utrum certa facta librorum historicorum doceantur ut obiective vera.

Addit Lagrange: „Veri theologi cum gaudio vident labores nostros, sed illis loqui non debemus de essentiali mutatione dogmatum, de libris, qui fuerunt veri et non iam veri sunt, non debemus limitare inspirationem librorum canonicorum, neque declarare eam revera componi posse cum errore formali, neque supponere Deum positive docere mythos vel legendas sine realitate. Si inter nos et theologos convenit de principiis, ipsi libenter admittent nostras aestimationes criticas.“ Ceterum Lagrange dicit se nolle hoc loco singulis exemplis theoriam suam illustrare, sed remittit nos ad dissertationem de hexaemero. Videamus igitur nonnulla, quae ibi docet.

354. „Primum caput Genesis affirmat et docet facta realia, et sensu quidem proprio docet ea... Docet omnia Deo creata esse. Materia voci eius oboedit. Ipse iubet, et in instanti res sunt, quemadmodum vult. Haec potentia non est potentia caeca; virtus Dei agit verbo, quo ipso iam exprimitur intellegentia, nec minus sapientia apparet in ordine, quem Deus instituit in operibus suis. Creatura bona est, quia facta est conformis ideae eius, qui eam in existentiam vocavit; ceterum nihil divini continet... Solus homo aliquid habet, quo evehatur supra materiam, similitudinem intimam cum Deo... Haec omnia docentur modo claro, etsi simplici... Haec igitur prima pagina iam comprehendit seriem affirmationum de factis realibus; omnia intellegenda sunt litteraliter; non est ibi allegoria, minus etiam mythus imaginatione fictus... Sed quod attinet opus sex dierum, videmus ibi apparere allegoriam... Ibi habetur doctrina litteralis: creatio omnium rerum; tabella rationalis: ordo operum; allegoria: duratio dierum.“

In narratione de peccato originali substantia narrationis haec est: „Vir et femina creati a Deo ut unicum par, destinati alter ad alterum, cum certa praeeminentia viri. Homo tum erat in plena possessione intellegentiae suae et per eam superior omnibus creaturis super terram. Componitur ex elemento caduco et ex elemento, quod a Deo venit, ideoque naturaliter morti est expositus. Sed per modum favoris Deus viro et feminae spondet immortalitatem eosque in condicione innocentiae et felicitatis ponit. Submittuntur probationi; si succubuerint, perdent immortalitatem. Tentantur a potentia mala, quae eos a Deo avertit, alliciens bono spirituali. Peccant, innocentia disparet, sentiunt pudorem, signum concupiscentiae, perdunt favorem amicabilem Dei. Implicantur pugnae cum malo, cuius poterunt esse victores. Haec pugna fiet inter miserias, eamque mors sequetur. Nihilominus Deus non derelinquit homines perfecte, sed disponit novum ordinem rerum. Attamen felicitas paradisi periit in perpetuum. Omnes filii primorum hominum portabunt poenam lapsus eorum et nascentur in statu inferiore, qui priori successit: in privatione familiaritatis divinae, in concupiscentia, miseria, morte. Potentia Dei ibi manifestatur. — Facta hac analysi nemo non advertet duas res: perfectam conformitatem huius doctrinae cum dogmate catholico et absentiam omnis vinculi necessarii huius doctrinae cum quibusdam particulis narrationis, quae ei serviunt ut vehiculum quoddam...“

Revue Biblique 1896, 512 sqq.

Ib. 518.

Ib. 393 sqq.