De inspiratione sacrae scripturae
p. 22
sint in aliam linguam, tum, quod iam notavimus, inspirationem referri ad ipsos libros scriptos, cum ad scribendam versionem illi Iudaei inspirati dicantur. Ideo autem debebant inspirari, quia interpretes erant eorum librorum, qui scripti erant ab iis, qui ipsi erant interpretes Dei. Saepe enim Philo prophetas vocat interpretes Dei, quamquam aliquo loco interpretationem (ἐρμηνείαν) ut supremum gradum prophetiae significare videtur, quando, ut ait, propheta „ex facie Dei“ loquitur, cum alii prophetae dicant, quae audiunt a Deo, non adstantes faciei eius, vel quae intus percipiunt a Deo illuminati . Ceterum hanc differentiam non solet urgere.
18. Alia ratio, qua secundum Philonem excellunt libri sacri prae omnibus aliis, est sublimissima illa doctrina, quam sub externa forma specietenus communi continent. At hanc rationem irrident gentiles „pro impietate sua cavillantes et dicentes: Vos iactatis praecepta vestra, quasi ipsius veritatis regulas contineant? Ecce libri, qui apud vos vocantur sacri (αἰ ἰεραὶ λεγόμεναι βίβλοι παρ' ὁμῖν), etiam mythos continent, de quibus ridere soletis, si aliis narrantibus auditis.“ Sermo est de turri babylonica et linguarum confusione. Respondet Philo post alia: „Eos, qui tales cavillationes componunt, specialiter refutabunt illi, qui semper prompta responsa ex manifesta Scriptura legum quaerunt, non ex contentionis studio neque per opposita sophismata disputantes, sed contextum sequentes, qui errare non permittit, sed, etiamsi difficultates incidant, eas facile solvit, ut sermonum series sit sine impedimento. Dicimus igitur istud „terram fuisse labium unum et vocem unam“ significare malorum ineffabilium et magnorum consonantiam....“
Aliis verbis: Littera Scripturae potest quidem per se exponi et defendi, sed multis ideo maxime videtur difficilis et absona, quia non attendunt ad sensum allegoricum. „Omnia enim vel plurima praecepta legis sunt allegoriae.“ „Plurima eorum, quae in legibus accipiuntur, sunt symbola aperta non apparentium et effata ineffabilium.“ Hoc non de solis praeceptis legalibus valere vult, sed etiam de narrationibus historicis, ut exempla hucusque allata ostendunt. Neque vero ideo negat litteralem sensum, sed docet sensum litteralem narrationum plerumque retinendum et praecepta secundum litteram implenda esse. Placet integrum aliquem locum exscribere, quo sensus Philonis et methodus interpretandi perspicue manifestantur.
„Sunt quidam, qui litteras legum (τὸν ῥητὸν νόμον) symbola rerum intellegibilium accipientes haec valde prosequuntur, illas vero facile parvipendunt; qui levitatis accusandi videntur. Oportebat enim utrumque curare
De vita Moysis l. 2 (3), § 23, n. 188; C. et W. IV 244.
De confusione linguarum § 2, n. 2 sq; C. et W. II 230.
Ib. § 5, n. 14 sq; C. et W. II 232.
De Ioseph § 6, n. 28; C. et W. IV 67.
De specialibus legibus l. 2, § 32; Ed. Richter V 103.