De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 355

„Sed haec vera historia estne communis historia? Voluitne auctor, ut omnia litteraliter intellegeremus, e. g. cum describit Deum ut principem in horto ambulantem, ut figulum formantem statuam, ut sartorem consuentem vestem pelliceam? Nemo id ne somniat quidem. Sunt, inquiunt, anthropomorphismi; de Deo fit sermo ut de homine, quia imaginatio nostra aliter procedere nequit. Verum est, sed negari nequit in hac parte tales familiaritates frequentiores esse quam in praecedenti, ubi Deus simplici verbo omnia creavit.... Est igitur ratio diligenter examinandi circumstantias narrationis.“

355. Ex iis, quae Lagrange de his circumstantiis discutit, pauca speciminis gratia eligo: „Paradisus in determinata regione locatur et videtur describi ut elementum historicum proprie dictum. Sane necesse erat hominem aliquo loco a Deo creari; traditio hebraica, quae non probatur falsa, indicabat Chaldaeam. Tamen non condemnantur ii, qui Euphratem et Tigridem censent esse posteriorem accommodationem. Quod si verum est, supponendum est auctorem non tam voluisse determinare situm paradisi, quam ei assignare qualemcumque locum in regione, quae putabatur pulcherrima.... Arbor vitae solum per accidens confert ad immortalitatem. Potius igitur eius symbolum dici potest [quam realis arbor].... Arbor scientiae boni et mali est symbolum valde aptum boni spiritualis, quo tentatus est homo, sed corruptio non pendebat ex interna vi fructus. Ergo arbor scientiae potest fuisse realis, potest esse solum symbolum. Hoc pendet ex tota indole narrationis.“ Quoad animalia ad Adam adducta, „quicumque hoc agmen vel hanc praesentationem sibi imaginatur ut reale quid, non potest non videre ridiculum rei; sed ut symbolum optime exprimit superioritatem intellectualem Adami super omnia animalia“. Similiter de aliis .

„Examinavimus circumstantias, quae non videntur ab auctore proponi ut stricte historicae. Studuimus ostendere eas non tam esse substantiam doctrinae quam involucrum eius. Vidimus in una vel altera re a magnis doctoribus admitti hoc genus litterarium.... Proposueramus ostendere, quid certe esset licitum. Ex primis temporibus ecclesiae in hac gravi quaestione occupabatur intellectus christianus. Semper censuerunt hanc esse historiam, at historiam, quae non esset sicut alia.... Brevi habemus in historia lapsus documentum singulare, singulare quoad pondus morale, singulare quoad extremam familiaritatem actionis divinae et indolem symbolicam tam clare indicatam in persona serpentis.... Censuimus distingui posse elementa essentialia et accessoria, doctrinam et involucrum eius; ut fundamentum doctrinae facta certa, sed proposita modo, qui non est nisi figuratus. Hic autem oritur difficultas.... Potestne factum narrari cum additamentis symbolicis? Historia et symbolum, nonne haec sunt contradictoria? Iam accedimus ad quaestionem de origine narrationis.“

356. Lagrange admittit cum „criticis“ derivationem Pentateuchi ex variis fontibus seu „theoriam documentariam“. „Redactor Pentateuchi“ usus est variis documentis, quorum auctores aut iterum habuerunt documenta scripta aut hauserunt ex orali traditione. Iamvero apud antiquos populos non israeliticos non existit ulla expressa traditio de peccato originali, neque quantum ad substantiam rei neque quantum

Ib. 1897, 361 sq.

Ib. 363 sq.

Ib. 367 sq.