De inspiratione sacrae scripturae
p. 356
ad circumstantias. Ergo agitur de traditione solius populi israelitici. Ecclesia nos docet hanc traditionem esse veram quoad substantiam factorum, sed non dicit omnes circumstantias esse necessario litteraliter accipiendas. Unde investiganda est intentio auctoris.
„Nobis certum videtur ipsum voluisse docere veram historiam; sed se exhibebat ut virum nimis prudentem et subtilem, quam qui non intellegeret, quot mira in singulis invenirentur, et ipse indicat viam interpretationis symbolicae. Sane nemo undique conquirit seriem symbolorum ad narrandam historiam veram; sed si historia vera, ex revelatione nota, apud populum aliquem induta est forma populari, homo ingeniosus nonne poterit eam vestire circumstantiis graphicis, quae in eius narratione erunt ad instar metaphorae vel symboli? Ex eo, quod eius aetate plurimi eas litteraliter intellegebant, non colligitur ipsum quoque eas ita intellexisse.... Non censemus Deo indignum eum nos docere veritatem revelatam modo valde simplici additis quibusdam per imaginationem popularem transmissis, quibus auctor inspiratus utitur ut symbolis; neque volumus, ut animae se perdant, quia renuunt adhaerere iis, quae, ut credant, ecclesia ab iis non postulat.“
Itaque quoad historiam primitivam distinguenda est substantia factorum, quae est revelata, et involucra litteraria, ex traditione populari transumpta, quae ad modum metaphorae vel symboli intellegenda et interpretanda sunt.
357. Dicta haec sunt respectu trium primorum capitum Genesis. Quid vero de rebus octo sequentibus capitibus narratis, quae praecedunt vocationem Abrahae? Respondetur:
Homines desperate desiderant ascendere ad origines suas. Graeci et alii invenerunt mythos. „Scriptura propior est realitati, non audeo dicere historiae.... Quando Scriptura dicit artes paulatim excultas esse, vitae nomadicae indolem aliam esse atque vitae, quae in urbibus agitur, homines non semper usos esse instrumentis musicis, non semper tutudisse metallum et ferrum... videtur mihi anthropologia plene consentire neque fieri posse, ut aliter origines et progressus culturae concipiantur. Estne igitur haec historia, observata et tradita? Non audeo affirmare, quia historia, ea quidem, quae sensu proprio dicitur, exigit, ut cognoscamus circumstantias, saltem temporis et loci.— Sed Scriptura citat nomina propria.— Hoc non sufficit, quia haec nomina sub forma hebraica apparent, quae non est eorum; et quid est nomen proprium, cuius forma mutata est, in hoc saeculorum oceano?... Qua ratione de fide est Iubal esse inventorem musicae?“ Nonne haec nomina saepe sunt nomina ipsarum rerum inventarum? Abel significat probabiliter pastorem. Prima urbs vocatur Henoch, i. e. dedicatio. Iobel est aries. Cornu arietis serviebat ut instrumentum musicum. Quid mirum Iabal esse patrem pastorum, et Iubal patrem musicorum? Cain significat malleatorem, ergo Tubalcain invenit artem cudendi instrumenta. Haec non est historia stricte dicta, ut quae fuerit impossibilis. „Nihilominus iuvabat ostendere serie non interrupta historiam salutis. Scriptura vitat historias absurdas et ineptas... applicat se ad sensibilia, ad inventiones, quae etiamtum exsistebant, nominat
Revue Biblique 1897, 368 sqq.