De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 357

earum originem et progressum et reliquit has inventiones in subobscura luce, quae ne speciem quidem habet historiae... Eandem curam realitatis, in quantum attingi et repraesentari potest, invenio in excursibus de diluvio et de turre babylonica... Indoles generalis legendae biblicae indicat inundationem realem, cuius ceteroqui interpretatio religiosa multum excedit dignitatem historicam. Neque turris babylonica est pura fictio. Auctor biblicus sine dubio viderat templum giganteum Borsippae, quod numquam completum erat, et quod Nabuchonodosor, inveniens plane ruinosum propter colliciarum malum statum, gloriosum duxit ad coronam exaedificare. Considerare Babyloniam ut urbem superbam, in quam omnes linguae confluebant, non est chimaera. Porro demersio regionis australis maris mortui potest esse facta, quo tempore iam homines in terra vivebant, et ita „ruina Sodomae et Gomorrhae non iam releganda est ad puros mythos, quasi sit simplex expressio horroris, quem inspirat regio fortasse unica in mundo ratione sublimis desolationis. Utique legenda biblica ultra purum factum progreditur, quia secus non fideliter exprimeret, quae vult dicere, sed semper studet quasi pro recedente parte picturae habere realitatem aliquam, qua aspectus terminetur, sive in regione deserta sive in temporibus praeteritis.“ Quod attinet narrationem de uxore Loth, „auctor sine dubio non magis credidit realitatem facti, quam cum narrat originem incestuosam Moab et Ammon. Hic ironia est tam acerba, lusus verborum est tam factitus et tam crudelis, ut traditio bene perspiceret, quid de hac re esset censendum, et S. Hieronymus dicebat de rabbinis suae aetatis, non vituperans eorum dictum: „appungunt desuper quasi incredibile“. Quidquid est de ratione horum punctorum, sensus exegeticus rectissimus est. Satira non est historia.“

358. Itaque non sola prima undecim capita Genesis sed etiam sequentia varia narrant, quae non sunt vera historia, sed quid? Mythi?

„Ergone mythi sunt in Scriptura? Opinio communis insurgit contra hanc sententiam neque vult audire hoc vocabulum. Quidam scriptores catholici, quorum numerus crescit in dies, exigunt distinctionem. Certe non vocabulo insistunt, si forte sunt, qui vocabulo pungantur. Sed censent illud esse aptum ad exprimendam similitudinem saltem externam inter mythos et historiam primitivam“, dummodo elementa mythica, quae in Scriptura inveniantur, purgata sint ab omni colore polytheistico. „Equidem censeo melius vitari vocabulum, quia vocabula applicanda non sunt nisi secundum sensum usu acceptum. Iamvero usus cum vocabulo mythi coniungit ideam religionis falsae, immo puerilis. Itaque illud omittamus et solas res intime penetrare studeamus.“ Loquamur potius de legendis, de sermonibus figuratis et parabolicis, de vestimento litterario, quod est circumstantia, non vero obiectum doctrinae, de traditionibus popularibus, de accommodationibus Dei ad sensum humanum etc.

Ceterum saepe difficile est dicere, ubi historia desinat et legenda incipiat. Quae ecclesia vere facta esse docet, facta tenemus; in quantum nihil declaravit, libertate utimur. E. g. quoad prima capita Genesis confitemur factum peccati originalis; „sed omisso hoc facto, quod revelationi ut firmis-

La méthode historique, surtout à propos de l'Ancien Testament, Paris 1903, 210 sqq. Alteri éditioni addita est inquisitio in librum Doctoris Loisy „L'Évangile et l'Église“.

La méthode historique 207. Ib. 200 sqq.