De inspiratione sacrae scripturae
p. 358
simo fundamento innititur, non est inconveniens tribuere historiae primitivae indolem propriam, etsi veteres eam non satis perspexerunt... Quaedam, ni fallor, inquietudo obtinet. Quo ibimus? Quo ducimur? Manemus in nostra domo, in ecclesia, ubi habemus tantam libertatem, quantam alii, ad studium linguarum et historiae, cum securitate animae de rebus essentialibus, quae est condicio necessaria ad ulteriorem inquisitionem. Speramus nos ituros ope progressus historici, qui negari nequit, ad intellectum magis profundum viarum Dei in humano genere, saltem quod attinet ordinem harum manifestationum“ .
Maximi sane momenti sunt ea, quae Lagrange docet de indole librorum historicorum Veteris Testamenti. Addamus tamen alia quaedam, quae de libris inspiratis in genere statuit.
Liber inspiratus non solum potest esse anonymus, sed etiam pseudonymus. Liber Sapientiae non est vere Salomonis, sed per modum fictionis litterariae. „Quis hoc decidit? Critica philologica Graecorum. Sed critica philologica hebraistarum eandem conclusionem exigit, si agitur de Ecclesiaste... Critica historica non minus idem exigit pro libro Danielis.“ Porro liber inspiratus potest esse compositus a pluribus auctoribus, ut Proverbia et Pentateuchus. Neque inspiratio semper postulat doctrinam perfectam, sive moralem sive religiosam. In Vetere Testamento erat progressus essentialis. Ergo in libris Veteris Testamenti sensus inferiores possunt occurrere etiam apud bonos homines, quemadmodum in libris Ecclesiastici et Proverbiorum est quidem doctrina moralis valde practica, at non assurgens ad nobilitatem christianarum virtutum. Unde plus potest proficere Christianus legendo caput Imitationis Christi quam librum Leviticum. In Vetere Testamento apparent infirma et egena elementa. Omnia ibi vera sunt in suo genere, non omnia altissima, non omnia affirmationes categoricae .
Alia, e. g. ea, quae de Evangeliis dicuntur , praetereo, quia hic solum agitur de nova hac methodo intellegenda, ad quem finem ea, quae dicta sunt, sufficere videntur.
359. Vestigiis Patris Lagrange ingreditur fere F. Prat, qui saepius quidem in periodico „Études“ (LXXXVI sqq, Paris 1901 sqq) de inspiratione eiusque relatione ad artem criticam scripsit, sed recentissime libello „La Bible et l'Histoire“ (Paris 1904) varias expositiones suas breviter comprehendit. Quare iuverit conspectum huius libelli dare, indicatis paginis.
Quaestio praecipua est, num omnes libri sacri, qui olim censebantur historici, sint vere historici, et num in libris historicis omnia et singula sint presse historica, et num per inspirationem divinam omnia, quae in libris historicis leguntur, sint ab errore immunia. Newman a quibusdam obiectionibus expedire se studebat theoria obiter dictorum, sed haec theoria non potest stare, quia introducit errores in Scripturam et est inutilis ad solvendas graviores difficultates. Theoria domini d'Hulst reiecta est per Encyclicam
La méthode historique 219 sq.
Ib. 82 sqq.
Ib. 22 sqq.