De inspiratione sacrae scripturae
p. 359
„Providentissimus Deus“, qua statuitur neque licere inspirationem restringere ad solas res religiosas neque licere ullum dictum inspiratum falsitatis accusare. Quid igitur? Numquid desperandum est de conciliatione Scripturae et scientiae? Nequaquam. Sed utriusque natura bene pensanda est (p. 9 sqq).
Deus per Scripturam non vult nos docere res profanas, ad salutem non profuturas.
„Nullus liber Scripturae est liber physicorum, non quod Scriptura non possit continere neque contineat reapse affirmationes ordinis physici; sed quia non potest esse ex professo et principaliter enchiridion physicae vel geologiae, quin desinat esse ex professo et principaliter liber religiosus, opus inspiratum. Ergo non est infra physicam neque iuxta physicam, sed supra physicam“ (p. 19). Ideo Scriptura utitur communi loquendi modo, nolens describere intimam rerum naturam. Poetae et historici aliter loquuntur de rebus naturalibus quam professores disciplinarum physicarum, neque ideo decipiunt vel errant. Accommodatio ad conceptus et loquelam populi non est error, ut non possit inveniri in Sacra Scriptura. Apud Ieremiam c. 28 Hananias falsus propheta simpliciter vocatur propheta, quod explicans Hieronymus ait: „Quasi non multa in Scripturis Sanctis iuxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, dicantur, et non iuxta quod rei veritas continebat.“ Nonnulli loquuntur de „veritate relativa“, sed hac ambigua voce melius abstinemus, praesertim cum saepe non sit nisi euphemismus ad designandum errorem. Ex altera parte cum solus Deus sit veritas absoluta, omnis veritas humana est relativa, et sic haec vox nihil speciale dicit. Secundum S. Augustinum diligenter distinguendae sunt res profanae et res religiosae. Quoad illas audimus etiam eruditos non christianos, de his solus fidelis iudicat. Quia Scriptura facta non est ad docendas res naturales, non debemus eam vi trahere ad nostram de his rebus opinionem. „Turpe est nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut Christianum de his rebus quasi secundum christianas litteras loquentem ita delirare quilibet infidelis audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens, risum tenere vix possit.“ Consentit S. Thomas in prooemio opusculi decimi („De articulis 42“). Itaque non bene agunt exegetae, qui volunt sensus, quos sacer auctor solos habere potuit, detorquere ad doctrinas physicas nostrae tantum aetati notas, e. g. in expositione primi capitis Genesis.
Omnia incommoda vitantur, si haec quattuor praecepta servantur: a) Et theologi et doctores profani intra limites suae disciplinae se contineant. b) Scriptura non est implicanda quaestionibus physicis, nisi in quantum notitia harum rerum ad salutem et oeconomiam fidei pertinet. c) Scriptura loquitur de rebus naturalibus modo communi hominum. d) Si textus biblicus plures explicationes admittit, illa non est statuenda, quae cum scientia pugnat. Nihilominus a sensu obvio et litterali non est recedendum sine sufficienti ratione. Sed ubi sufficiens ratio pugnat cum sensu obvio, alius sensus admittendus est. Ita mundus est veterior, quam secundum Scripturam videatur; genealogiae Genesis non complectuntur totum genus humanum, diluvium non fuit geographice universale, confusioni babylonicae non interfuerunt omnes homines tum viventes (p. 18 sq).
In Ier 28, 10; M 24, 855.
S. Augustinus, De Genesi ad lit. L 1, c. 19, n. 39; M 34, 261.