De inspiratione sacrae scripturae
p. 360
Haec praecepta suo modo etiam ad historiam applicanda esse diserte docet Leo XIII in Encyclica: „Haec ipsa deinde ad cognatas disciplinas, ad historiam praesertim, iuvabit transferri.“ Res quidem historicae saepe multo artius cum religione cohaerent quam res physicae, quia revelatio habet suam historiam et religio christiana nititur factis historicis. Sed quoad multas res hic intimus nexus non adest. Utrum mundus exstiterit diutius an brevius, utrum in libro Iudicum iudices omnes sibi successerint an quidam fuerint simul, eiusmodi alia nihil conferunt ad salutem. Scriptura non est enchiridion historicum, sed altiorem finem habet. Quaeritur, qua ratione historiam contineat (p. 27 sqq).
360. Sicut nullum genus litterarium per se indignum est sacro scriptore, ita etiam quod attinet historiam, nullus modus eam proponendi a priori e Scriptura excludi debet.
Possumus distinguere imprimis duos modos extreme oppositos: meram compilationem et elaborationem (ut utamur termino conciso). Compilator documenta colligit et unum post alterum posita lectori exhibet. Elaborator e documentis collectis, perspectis, ordinatis novum opus conficit, quod totum est suum, quo sua sensa de rebus gestis exhibet. Medium genus in eo est, quod historiographus intra suos limites et secundum suum finem ex documentis eligit ea, quae integra vel abbreviata proponere vult, et quoad cetera agit sicut qui secundum modum tenet. Debet indicare suos fontes, nisi forte omnibus noti sunt, et distinguere ea, quae ex ipsis hausit, et quae de suo iudicio addidit. Sed quoad modum allegandi mores hominum fuerunt et sunt diversi diversis locis et temporibus (p. 30 sqq).
„Itaque prima quaestio solvenda respectu alicuius libri sacri est determinatio generis litterarii, ad quod pertinet.... Sicut alii, ita auctores sacri scribunt ex ingenio, imaginatione, corde, toto animo suo; sunt per vices oratores, historici, poetae, philosophi.... Utut inspirata, compositio non magis mutatur secundum genus litterarium, quam propositio secundum naturam suam. Ut scriptum aliquod sit historicum, et maxime sensu stricto historicum, non sufficit habere speciem historicam. Certae parabolae, ut boni Samaritani et pauperis Lazari, tam localem colorem habent, ut ancipites haereant interpretes inter narrationem fictam et historiam realem.... Canticum canticorum videtur sensu litterali describere nuptias Salomonis; nihilominus longe plurimi Patres et interpretes nolunt ibi ullam particulam historiae agnoscere“ (p. 32 sq). Historia Iob videtur esse vera historia, quamdiu non probatur contrarium. De indole historica libri Iudith disputatur in utramque partem. Si probatur eum non esse historicum, sed forte ex genere narrationis paraeneticae, quam Iudaei vocant Midrash, eius veritas moralis et religiosa non perit, neque ideo dubitatio oritur de eius inspiratione. Narratio ficta, ut est parabola et allegoria, potest esse utilior quam narratio veri facti. Quare Christus toties locutus est in parabolis (p. 33 sqq).
361. Sed supponamus constare de indole historica alicuius libri sacri, videndum tum est de modo allegandi.
Historicus enim refert, quae ab aliis accepit. Iam quoad modum allegandi scriptores hebraei fuerunt in peiore condicione quam scriptores graeci et latini. Hi enim dicendo „dicitur, traditur, fertur“, vel adhibendo orationem