De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 361

indirectam vel certos modos verbales, poterant exprimere dubitationem, vel fidem rerum narratarum a se in fontes suos amovere. Semitae autem eiusmodi modis loquendi et flexionibus carent. Omnia, etiam subordinata, coordinant; omnia oratione directa enuntiant, e. g. Dixit Dominus ad Moysem: vade et dic ad filios Israel: haec dicit Dominus... Unde etiam provenit, ut internos conceptus per modum externi sermonis significent, et, quando volunt significare: Iste cogitavit vel voluit haec et haec, dicunt: Iste dixit haec et haec. Hinc fit, ut saepe ignoremus, utrum Deus hominibus locutus sit verbis internis an externis (p. 40 sqq).

Porro sacer scriptor, quando aliorum verba profert, ea non facit sua, nisi ea explicite vel aequivalenter approbat. Quod si non ita agit, solum affirmat ea esse vere dicta ab aliis, non affirmat ea esse vera. Sic citatio erit vera, non necessario res citata.

Non requiritur, ut diserte dicat se non approbare dicta, quae refert, vel dubitare de eorum veritate, sed hoc iudicium legentibus relinquere potest. Fortasse nulla historia scripta est, in qua scriptor minus prodit, quam historia sacra. Saepe pessima dicta et facta narrantur, nullo verbo addito de eorum qualitate morali. Itaque cum ne in rebus moralibus quidem silentium Scripturae accipi possit pro approbatione, multo minus in rebus historicis, cum Scriptura multo magis sit codex doctrinae moralis quam manuale historiae. Notandum quoque est, fontes, quibus sacri scriptores utuntur, non esse omnes eiusdem dignitatis, quemadmodum ostendunt numeri diversi ad idem factum pertinentes (e. g. 2 Rg 24, 9 et 1 Par 21, 5), quae diversitates non possunt omnes convenienter ad antiquariorum incuriam reduci (p. 42 sqq).

Maior videtur esse difficultas quoad „citationes implicitas“.

Nostra aetate variis artificiis typographicis indicantur, quae ex aliis tacito nomine auctoris exscribuntur. Interdum talia signa superflua sunt, si proverbia, versus, dicta omnibus nota apponuntur. Hae igitur vocari possunt „citationes implicitas“. Suntne tales in Scriptura? Sine dubio. Sufficit comparare Is 36, 1 sqq cum 4 Rg 18, 13 sqq; item Paralipomena cum libris Regum. Omnes libri historici Veteris Testamenti videntur scripti ope documentorum priorum, sed allegationes explicitae sunt eo rariores, quo antiquiora sunt tempora, de quibus sermo est. In Pentateucho solus „liber bellorum Domini“ nominatur (Nm 21, 14), in libro Iosue solus „liber Iustorum“ (Ios 10, 13). Scriptor librorum Regum laudat „Libros verborum dierum [i. e. annales] Salomonis, regum Iuda, regum Israel“ (3 Rg 11, 41; 14, 19 29 etc.). In libris Paralipomenon referuntur tituli sedecim documentorum, etsi forte eadem scripta variis nominibus designantur (p. 46 sqq).

Iam aequales illorum scriptorum facilius poterant dignoscere „citationes implicitas“, quia etiamtum documenta aderant, ex quibus desumptae erant. Nunc haec sectio est res laboriosa, quae saepe non ducit nisi ad probabiles coniecturas. Interdum vero est res manifesta. E. g. Esr 2 et Neh 2 numeri partiales sunt diversi, etsi summa totalis indicatur eadem. Numquid hoc explicatur librariorum incuria? Sed textus hebraicus et textus Vulgatae consentiunt, et versio graeca, facta brevi post libros editos, non multum differt. Nehemias loquitur „de libro census“, ex quo transumpsit catalogos (Neh 7, 5), neque corrigens librum neque ullum de eo iudicium ferens. Versio Septuaginta in serie patriarcharum inter Arphaxad et Sale inseruit Cainan,