De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 362

quod nomen Lucas retinuit in genealogia Christi (Lc 3, 36). Hic locus Lucae semper fuit crux exegetarum. Variae solutiones datae sunt, ex quibus multi recentes eam praeferunt, quod Lucas proponit genealogiam secundum Septuaginta, non iudicans de eius authentia. Apostoli saepe utuntur versione Septuaginta, etiam ubi non concordat cum textu hebraico. Sensus talium allegationum est: Sic dicit Scriptura secundum versionem communiter receptam, sicut nos ut verba Scripturae proferimus verba Vulgatae. Eodem igitur modo potuit Lucas proponere genealogiam secundum versionem tunc vulgatam. Eam non nominat, sed neque in epistula ad Hebraeos vel aliis locis nominatur, ubi sine dubio allegatur. Ergo „citationes explicitae et implicitae“ admittendae sunt in Scriptura. Historiographus autem profanus utens documentis non necessario spondet de eorum infallibilitate; ergo neque de historiographis sacris hoc supponendum est (p. 50 sqq).

„Inspiratio praeservat ab omni errore, at non dat omnem scientiam. Nihil impedit, quominus hagiographus haesitet, dubitet, ignoret, fateatur dubitationem suam vel ignorantiam, abstineat ab omni formali affirmatione, proponat opinionem suam cum omnibus restrictionibus, ei attribuat simplicem probabilitatem.“ Deus quidem, principalis auctor, neque ignorat neque dubitat. At non Deus immediate scripsit, sed per hominem. In hac mysteriosa unione, cuius fructus est liber inspiratus, et Deus et homo totum librum producunt. Nihilominus, quidquid est divinum in libro, ad Deum reducitur; quidquid humanum, ad hominem. Deus elevat hominem, ut infallibiliter scribat, quidquid scribendum est, etsi forte sunt infirmitates humanae, dubia aliaque eiusmodi (p. 57 sq).

Itaque sicut Lagrange maxime provocat ad traditiones populares, ita Prat ad „citationes implicitas“. Convenit inter eos de hoc principio: Scriptor sacer non omnia, quae scribit, vult docere ut vera, necessario credenda, sed fontibus suis eum gradum fidei et veritatis relinquit, quem per se habent. Unde gravissima quaestio est, quid sacer scriptor ipse affirmet, quid vero solum proponat ut ab aliis relatum, vel ut vestimentum litterarium ex populari traditione receptum. Ut haec recte discernantur, maxime attendendum est ad genus litterarium, quod ante omnia diligentissime diuidicandum esse recentes exegatae statuunt, cum ex eo modus interpretandi magna ex parte pendeat.

362. Alius theologus, qui magis insistit in veritate relativa, seu, ut ipse loquitur, in „veritate oeconomica“ Sacrae Scripturae, est A. Loisy, qui varias dissertationes de „quaestione biblica“ collegit in libellum „Études Bibliques“ (Paris 1901).

Inter alia haec exponit: Applicatio methodi criticae ad studium Scripturae facta non est nisi inde a saeculo XVII. Sufficit in memoriam revocare nomina Ludovici Cappel et Richardi Simon (cf. supra n. 219 317 sqq). Quia multi critici pugnarunt contra revelationem, ipsa ars critica in suspicionem impietatis cecidit; sed usus ipse cum abusu non est confundendus. Critica ipsa est ars recte aestimandi res secundum dictamen rationis. In quantum