De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 363

ad antiqua documenta scripta adhibetur, inquirit in eorum integritatem, originem, sensum, indolem. Dividitur in criticam textus, criticam authentiae, criticam sensus. Scriptura, ut liber divinus, est supra criticam. Inspiratio non est obiectum naturalis scientiae, sed revelationis. Sed Scriptura, ut liber humanus, habens originem et historiam inter homines, est obiectum criticae. Critica textus biblici et versionum vix incohata est. Solius textus graeci Novi Testamenti habemus editiones criticas, quarum nulla censeri potest definitiva. Item magna series quaestionum existit de compositione sacrorum librorum, neque minus difficilis est saepe quaestio de interpretatione. Ergo negari nequit materiam criticae adesse in Sacra Scriptura.

363. At licetne Scripturam subicere crisi? Ex definitionibus ecclesiae constat libros sacros integros servatos esse quoad substantiam, et mutationibus accidentalibus, qui forte irrepserunt, non affici doctrinam fidei et morum. Criticae igitur est in singula inquirere, ut statuatur, utrum sint authentica necne. Similiter ecclesia numquam definivit, qui essent auctores singulorum librorum sacrorum, neque probabile est talem definitionem futuram esse; ergo in hac quoque re criticis libertas rationabilis conceditur. Etiamsi in ipsis sacris libris auctores indicantur, videndum est, quid hoc indicium valeat. Ex eo, quod in libro Sapientiae rex Salomon loquens inducitur (7, 1 sq; 9, 7 8), non concluditur Salomonem esse auctorem libri. Etiamsi scriptor sacer alium scriptorem ut auctorem alicuius libri sacri nominat, loqui potest secundum opinionem tunc communem. „Liber sacri sunt inspirati, ut sint veri; sed sunt etiam inspirati, ut sint, quod sunt: libri proportionati necessitatibus temporum quibus in lucem prodierunt, libri conformati secundum ingenium et indolem antiquorum.“ Unde hic oriuntur multa „problemata litteraria“, quae sunt obiectum criticae historialis.

Quod ipsam exegesim attinet, servanda sunt decreta Tridentini et Vaticani de retinenda interpretatione ecclesiae in rebus fidei et morum. Haec est interpretatio theologica, a qua distinguenda est interpretatio historica et critica, quae solum sensum scriptoris sacri eruere studet, non sensum, quo secundum doctrinam ecclesiae sensus auctoris complendus est. Praecipue quando explicant Vetus Testamentum, interpretes christiani semper aliquid addunt ad sensum stricte litteralem, e. g. ad primum caput Genesis productionem rerum e nihilo. Itaque exegeta, si vult determinare sensum ipsius auctoris sacri, non debet „commentarium traditionalem“ recipere. Non ideo reicit hunc commentarium, sed videt in eo fructum progressus posteriorum temporum . Hac ratione exegeta perpetuitatem fidei ostendet, non perpetuitatem verbalem, qua eadem formulae semper repetuntur, sed perpetuitatem realem doctrinae viventis et crescentis, non tamen recedentis a se ipsa. Hac ratione cognitio traditionis biblicae et ecclesiasticae fiet profundior, sincerior. exactior, et ipsa theologia dogmatica ex hac historica consideratione magnam utilitatem capiet. „Scriptura est talis, qualis debebat esse, ut a primis legentibus intellegi posset. Visa, qualis est, apparet vividior, maior, ad-

Hic apparet fundamentalis error doctoris Loisy, qui censet posse aliquid esse historice verum, quod sit dogmatice falsum, et vice versa, etsi hoc non tam simpliciter exprimit, sed solum postulat, ut sibi ut historico concedatur. quod theologice admitti nequeat.