De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 364

mirabilior, divinior simul et humanior. Vera critica non destruit nisi prae-iudicia, sed fidem illustrat.

364. Quod res physicas attinet, „nullus scriptorum sacrorum insinuavit sibi propositum esse scribere dissertationem de astronomia. Veritas igitur quaerenda est in iis, quae volunt nos docere, non in rebus accessoriis, seu potius non in rebus alienis ab eorum doctrina. Locuti sunt quidam de erroribus Scripturae, quia nimium veritatis in ea quaesiverunt, veritates, ad quas nobis proponendas Scriptura destinata non est.... Auctores sacri habuerunt opiniones suorum temporum de rebus astronomicis, geologicis aliisque disciplinis physicis. Hae opiniones serviunt quadantenus ut vestitus historiae biblicae, et quodammodo etiam ipsius revelationis.... Est aut levitas aut mentis angustia, si quis in hac re invenit obiectiones contra auctoritatem sacrorum librorum.... Scriptura, liber divinus, est simul et debebat esse secundum totam vim huius termini liber humanus. Veritas divina, ut se manifestaret hominibus, incarnata est ut Verbum aeternum. Filius Dei similis factus est nobis in omnibus „absque peccato“. Scriptura quoque assimilatur libro alicui antiquitatis, qui compositus esset in iisdem condicionibus historicis, excepto uno solo defectu, quo fieret inepta ad providentiae consilia, qui defectus esset formalis error, propositus ut veritas divina. Ceterum oportebat Scripturam esse librum humanum, quia interpretes revelationis divinae erant homines et scribebant, ut intellegerentur ab aliis hominibus; ideo se conformarunt moribus litterariis suae aetatis et veritatem revelatam quodam quasi modo fundebant in formam opinionum communium et traditionum gentis suae, correctis tamen in hac scientia contemporanea iis, quae poterant contradicere principiis essentialibus veritatis religiosae. Scriptura igitur continet elementum divinum et elementum humanum; sed haec duo elementa inter se penetrant ad constituendum opus divino-humanum, in quo separari nequeunt duae partes: altera actionis divinae, altera actionis humanae. Hae duae actiones operatae sunt per modum unius, ut aiunt scholastici. Liber inspiratus totus est et opus Dei et opus hominis“. Velle distinguere inter inspirationem rerum et verba non inspirata, vel inter textus dogmaticos et morales Deo attribuendos et alia, quorum homo sit auctor, est facere vivisectionem. „Numquid ideo dicendum est omnes sententias in Scriptura contentas esse eiusdem dignitatis, et eodem rigore tenendam esse hanc assertionem: ‚Terra stat in aeternum‘, atque illam: ‚Dominus Deus tuus Deus unus est‘? Nemo ita censet, etsi quidam hoc dicere visi sunt. Ne intellegitur quidem, quomodo possibilis sit liber, scriptus ab hominibus et pro hominibus, qui contineat veritatem, totam veritatem, sub forma accommodata necessitatibus omnium temporum. Talis Scriptura requireretur ad satisfaciendum postulationibus thesis protestanticae. Sed Scriptura, cum edita sit ab auctoribus viventibus in tali regione talique aetate, necessario prae se fert indicia originis et primae suae destinationis. Proprietates singulorum scriptorum, opiniones illius saeculi, mores litterarii popularium eorum ibi apparent perfecte manifesta in ipsa atmosphaera divina inspirationis. Per hanc „relativam rationem“ Scripturae revelatio adaptabatur necessitatibus temporum, quibus producta est.“ Haec quidem res post progressum disciplinarum naturalium speciem imperfectionis habet. „Sed etiam haec imperfectio pure relativa est, et ratione habita intentionum providentiae

Etudes bibliques 7 sqq.