De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 365

dicere licet eam esse sine sequelis, cum magisterium perpetuum ecclesiae adsit ad discernendam infallibiliter sub antiquo involucro, sub quo nobis tradita est, veritatem in Scriptura contentam.

Quidam Catholici (inquit Loisy) admittunt errores in Scriptura et contradicunt traditioni; quidam statuunt absolutam inerrantiam Scripturae et contradicunt factis. Rationalistae errant negantes revelationem supernaturalem, sed quantum ad „scientificum“ Scripturae studium varia probarunt, quae non iam in dubium vocari possunt, e. g. historiographos sacros tum Veteris tum Novi Testamenti tractasse historiam liberiore modo, quam soleant nostrorum temporum historiographi, ideoque etiam liberiore modo interpretandos esse. Oportet igitur Catholicos in tractanda Scriptura uti „methodo rigorose critica“. Historia dogmatis inspirationis, historia canonis sacrorum librorum, historia textus et versionum Scripturae, historia exegesis biblicae requiritur, ut habeatur fundamentum, super quod construi possit discussio originis et analysis sacrorum librorum, historia compositionis eorum, historia Israelis et religionis israeliticae, tum demum historia originum christianarum. Qui timent examen serium et sincerum Scripturae, non habent spiritum verae traditionis catholicae. Veritas recipienda est, undecumque venit, etiamsi acatholici eam invenerunt. „Non est proditor veritatis traditionalis, qui oculos aperit veritati rationali.“ Nullum dogma sic in periculum vocatur, „neque facimus veritati concessiones, si eam perspectam recipimus, cuiuscumque ordinis est.“ Si malum est, sub praetextu scientiae impugnare fidem, non minus malum est, sub titulo colorato serviendi fidei negare certa scientiae iudicia.

365. „Inerrantia Scripturae non potest significare veritatem absolutam omnium dictorum et propositionum de quocumque obiecto. Liber absolute verus pro omnibus temporibus in omni ordine veritatis non magis possibilis est quam triangulum quadratum. Liber, etiam divinus, semper liber est, qui, destinatus hominibus, necessario simul liber humanus est. Liber absolute verus pro omnibus temporibus, si posset exsistere, nullis temporibus intellegi posset. Liber verus secundum scientiam hodiernam non iam esset verus secundum scientiam crastinam. Si omnes homines insigniuntur nota suae aetatis, idem valet de eorum operibus, praecipue de operibus litterariis, quae non auctorum tantum suorum proprietates, sed etiam opiniones et mores referunt aetatis, qua vixerunt. Non est symbolum, quod, sub forma omnibus mentibus omnium saeculorum perspicua, totam summam veritatis exhibeat, cuius percipiendae homines capaces sunt et erunt. Ipsa veritas religiosa data non est hominibus ut thesaurus immutabilis, quasi adamas incorruptibilis, successive contemplandus omnium aetatum hominibus. Doctrina revelata potius similis est plantae pretiosae, quae vivit et crescit, semper eadem secum ipsa sub continuo progressu, qui est manifestatio et condicio naturalis exsistentiae eius. Neque igitur poscendum est a Scriptura, ut habeat relationem ad stadia suc-

Ib. 26 sqq.