De inspiratione sacrae scripturae
p. 366
cessiva scientiae humanae. Scriptura erat, quod debuit esse ad satisfaciendum necessitatibus religiosis primorum legentium.“ Inde fluit in Scriptura illud „elementum relativum“, quod neque negandum neque exaggerandum, sed examinandum est. „Quaestio, quo sensu et qua ratione Scriptura vera sit, neque in Scriptura neque in vetere traditione ex professo tractatur.“ Ceterum variae expositiones satis violentae veterum, quae nunc relictae sunt, hoc saltem docent secundum scriptores ecclesiasticos Scripturam esse veram supposita vera interpretatione. „Errores Scripturae (vel potius qui dicuntur errores) nihil aliud sunt nisi pars relativa et imperfecta libri, qui ob hoc ipsum, quod erat liber, debebat habere partem relativam et imperfectam.“
Hae imperfectiones habent triplicem fontem: opiniones tunc communes de rebus physicis, defectum documentorum ex temporibus antiquissimis, mores litterarios illarum aetatum. Potest addi: imperfectum statum religionis.
„Haec veritas pure relativa nullum praeiudicium erat absolutae dignitati principiorum, quae sunt fundamentum doctrinae biblicae. Concipisne revelationem completam inde ab initio? Intellegi non potuisset. Imaginaris eam imbutam revelatione scientifica, quam nemo percipere potuit ante recentissima tempora? Fuisset partim inutilis.... Si ratione theologica rem consideramus, dicere possumus auctores biblicos non errasse, cum illis locis, ubi eos deficientes deprehendimus, non habuerint formalem intentionem docendi ut verum, quod nos falsum cognoscimus.... Sed si quis conatur nimium veritatis in Scriptura invenire, exponit se periculo ibi inveniendi multos errores.“
Auctores sacri ut vehiculum doctrinae moralis et religiosae sumpserunt traditiones historicas, quas invenerunt, nullum de iis facientes iudicium. Futurum regnum messianicum apud prophetas et secundus adventus Christi apud evangelistas proponenda erant ut quid proxime instans, ut haberent vim movendi animos hominum. Haec non erat illusio, etsi vaga illa forma externa obiectorum spei carebat realitate.
366. „Scriptura est vera, ecclesia est infallibilis. Liber, quantumvis verus, non potest interpretari se ipsum, neque accommodare se statui intellectuali, morali, sociali temporum, pro quibus non est scriptus. Haec est ratio, cur commentarius ecclesiasticus indole et forma variaverit secundum varias epochas. Debet esse semper novus, quamvis Scriptura non possit non manere, quod est. Commentarius historicus non destruit commentarium traditionalem Scripturae, sed simpliciter fundamenta eius verificat. Si quid progressus scientiae biblicae demere videtur praerogativae Scripturae, manifestat necessitatem magisterii ecclesiastici. Ita critica fit apologia ecclesiae contra sectas super solius Scripturae auctoritatem fundatas.“ Optimum est, omnia, quae exegetae independentes proposuerunt, rursum secundum principia catholica in examen vocare.
„Veritas Scripturae est veritas, quae sub certo respectu vocari potest oeconomica, quae coordinatur infallibilitati ecclesiae eam interpretantis. Forma, sub qua haec veritas exhibetur, primum quantum ad nos, multas imperfectiones implicat, quae secundum placita scientiae recentis nominari possunt errores, sed quae, cum non sint obiectum doctrinae revelatae in Scriptura