De inspiratione sacrae scripturae
p. 367
contentae, fruuntur secundum placita theologorum quadam quasi proportionali veritate, quae fuerit condicio necessaria revelationis temporibus biblicis.
„Quoad prima capita Genesis nostra opinio est iis non contineri historiam originum mundi et humani generis, sed potius philosophiam religiosam huius historiae, etsi in his capitibus quaedam ex traditione hausta sunt, quae habeant significationem historicam. Per modum hypothesis vero supponimus externam formam, sub qua haec philosophia religiosa nobis proponitur, partim manasse ex traditione chaldaica.... Non dissimulamus opinionem nostram esse satis novam in exegesi catholica, sed non videtur nobis impugnari posse nomine ullius principii theologici, sive nomine inspirationis Scripturarum sive nomine traditionis auctoritative interpretantis easdem Scripturas.... Itaque si undecim prima capita Genesis non prae se ferunt indolem documenti historici secundum sensum completum et hodiernum vocis, non ideo doctrina inspirationis ullo modo in periculum vocatur. Sive historica sunt sive non haec capita sunt inspirata. Possunt habere et habent rationem sufficientem exsistentiae, dignitatem doctrinalem satis magnam, quae manifestetur, habent non minus quam aliae partes Scripturae characterem divinum.“ Si narratio de paradiso putatur historica, oriuntur inextricabiles difficultates, quas solvere conantur per „hypotheses fragiles, complicatas, contradictorias“. Concedamus intentionem sacri scriptoris non fuisse, ut geographicum situm paradisi determinaret, sed ut doceret peccatum primorum hominum. Sic retinebimus ea, de quibus traditio est unanimis, et liberi erimus ab hypothesibus inter se diversis et contradictoriis. Idem valet de diluvio, quod in Scriptura manifeste describitur ut universale geographice et ethnographice; unde per restrictiones quascumque vis infertur verbis Scripturae.
„Secundum rationem criticam et scientificam Scriptura exigit commentarium novum, cuius paucissima elementa exstant in traditione, quia modus traditionis non est modus scientiae recentis.... Patres interpretati sunt Scripturam ut theologi et pastores, secundum rationes dogmaticas et morales, non solide tractantes, immo plerumque ne suspicantes quidem omnes quaestiones, quas critica litteraria et historica movere potest respectu Scripturae.... Quomodo Scriptura se habeat ad statuta scientifica nostrae aetatis, neque praevideri neque determinari neque explicari potuit a Patribus. Manent hi magistri nostri in interpretatione doctrinali Scripturae; non potuerunt neque voluerunt esse magistri nostri quoad interpretationem criticam, quam exigit progressus scientiae recentis. Itaque si licet in dubium vocare indolem historicam primi capitis Genesis, ratio non est, quia Augustinus hoc caput interpretatus est modo ideali, sed quia traditio, unanimis quidem quoad sensum dogmaticum huius capitis, nobis non dat commentarium eius scientificum.“
Loisy, etsi alios terminos et alium modum explicandi saepe habet atque plerique propugnatores exegesis „criticae“, convenit tamen cum iis in deneganda indole historica multis partibus Sacrae Scripturae, quae antea habebantur historicae et adhuc communissime habentur.
Études bibliques 38 sqq. In fine additur nota (p. 60), qua auctor refert ob hanc dissertationem, antequam edita sit Encyclica „Providentissimus Deus“, se debuisse relinquere Institutum Catholicum Parisiense, ubi duodecim annos docuerat.
Études bibliques 70 sqq.