De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 368

Sive ipse loquitur de veritate oeconomica, sive alii loquuntur de mythis, legendis, traditionibus popularibus, documentis dubiae auctoritatis, in Scripturam receptis, omnes, quod rem ipsam attinet, admittunt in Scriptura errores materiales, qui a scriptoribus sacris non quidem ut veritates docentur, sed neque ut errores notantur, sed simpliciter referuntur, ita ut legentibus relinquatur, adhibitis principiis criticis invenire, quid in illis narrationibus, secundum formam historicis, sit verum, quid falsum, quid dubium .

367. Cum vero hi exegetae inculcare soleant sibi ut exegetis incumbere Scripturam secundum elementum humanum examinare et aestimare, theologorum autem dogmaticorum esse indolem divinam Scripturae demonstrare, iuverit audire, quid theologi dogmatici ex sua parte de his principiis „exegesis criticae et scientificae“ censeant. Qua in re accidit, ut, sicut permulti exegetae catholici nequaquam novae exegesi assentiuntur, ita quidam dogmatici ad eam accedant, alii vero eam reiciant. Duobus exemplis rem illustrabo.

Zanecchia ait:

„Ad plene solvendas innumeras illas difficultates, quae ad infirmandam auctoritatem ac veritatem biblicarum assertionum a rationalistis proponuntur, tum ex naturalium scientiarum progressu, tum ex mutua sacrorum textuum comparatione, necnon ex cuneiformis documentis remotae antiquitatis, hisce temporibus in Assyro-Chaldaea detectis, et ex antiquis inscriptionibus Aegypti, oporteret, ut communiter dicitur, reviviscere tempore illo ac loco, ubi hagiographus librum suum composuit, et notitiam possidere non solum status animi ipsius hagiographi, sed etiam status, quem scientiae naturales illo tempore habebant, et cognoscere documenta, traditiones, legendas, figuras rhetoricas orientales, quae in usu erant illo tempore ac loco, ubi hagiographus librum suum conscripsit.“ Sacra enim Scriptura est liber divino-humanus. Sacri autem scriptores ita scribebant, ut ab hominibus suae aetatis intellegerentur, ergo secundum eorum conceptus. Quia igitur interdum ipsa tempora originis sacrorum librorum et mores litterarii illorum temporum nobis incerta sunt, difficulter dicitur, quid reapse sacri scriptores variis suis assertionibus docere voluerint, a qua tamen quaestione tota exegesis pendet; „siquidem Deus docet in sacro libro id, quod hagiographus intendit ac vult docere . . . ex mente igitur ac voluntate hagiographi omnia, quae veram Scripturarum intellegentiam respiciunt, perpendi debent.“

Sunt quidem alii quoque exegetae, qui eadem vel similia principia propugnant. Sed omnia singillatim exhbere neque possibile neque opus est. Plerique solum colligunt, quae Lagrange, Prat, Loisy exposuerunt, neque novas considerationes maioris momenti addunt. Solent distinguere inter veritatem absolutam et veritatem relativam, inter errores formales et errores materiales, inter ea, quae sacri scriptores dicunt, et ea, quae ut ab aliis dicta referunt, inter veritatem historiae stricte dictae et veritatem aliorum generum litterariorum, inter modum criticum scribendi historiam et modum antiquorum, maxime Semitarum, referendi res historicas. Haec omnia sub uno aspectu posita habes apud Fr. de Hummelauer, Exegetisches zur Inspirationsfrage, Freiburg 1904.