De inspiratione sacrae scripturae
p. 369
Hinc generale principium ad solvendas difficultates deducitur.
„Nam omnia et singula, quae ab hagiographo docentur, sunt quidem divinitus inspirata ac vera, non tamen absolute, i. e. omnibus modis, sed illo peculiari modo, quo ab hagiographo intenduntur atque docentur. Proinde non sufficit simplex praesentia alicuius assertionis in Sacra Scriptura, ut assertio illa, prout in littera iacet, divinitus inspirata ac vera retineatur, sed investigare oportet, an assertio illa reapse ab hagiographo doceatur, vel solummodo assertione illa utatur ad docendam veritatem, quam divinitus concepit et scribere intendit ac vult. In prima hypothesi assertio illa, prout in littera iacet, est absolute ac intrinsece inspirata et vera; in secunda vero hypothesi est solummodo relative inspirata ac vera, i. e. in ordine ad veritatem, quam hagiographus per illam assertionem tradere intendit ac vult.“ Patet id de metaphoris, parabolis, similibus.
Idem valet, „proportione servata, de narrationibus genealogicis, de factis atque eventibus in Scriptura relatis, de personis, de notionibus cosmographicis, astronomicis, physicis etc., nec non de fontibus, in quibus hagiographus hausit narrationes, quas in suo libro rettulit.... Id ipsum probabiliter dicendum est de aliquibus nominibus, quae ad modum personarum in Genesi ponuntur, in genealogiis filiorum Noe; videntur enim non omnia illa nomina veras personas designare, sed ad populorum distinctionem atque originem significandam vulgata fuisse.... In sacris ergo libris, qui historici appellantur, sub forma historica, qua conscripta fuerunt, non semper vera historia factorum eorumque chronologicus ordo reperitur, quia scopus hagiographorum non erat ubique veram historiam humanarum rerum tradere, sed communiter utebantur historicis notionibus, et prout in vulgo erant, ad religiosas vel morales veritates docendas. Qui proinde in ea, quae sacra historia vocatur, accuratam veramque historiam ubique reperire praesumit, se exponit certo periculo inveniendi non historicam veritatem, sed historicos errores, qui tamen neque Deo inspiranti neque hagiographo scribenti imputari possunt, sed unice inquirenti historicam veritatem, ubi nec Deus nec hagiographus eam docuerunt. Similiter in assertionibus cosmologicis, astronomicis etc. finis hagiographorum non erat lectiones tradere circa scientiarum naturalium materias, sed utebantur notionibus illarum scientiarum, prout priscis illis temporibus vigebant apud populum, cui Scripturam tradebant, ut ex notionibus illis, sive realiter sive apparenter veris, disceret religiosas veritates, quas divinitus ei consignabant.... Si igitur ex scientiarum progressu nonnullae assertiones biblicae de rebus naturalibus erroneae vel parum accuratae deteguntur, non ideo errores in Sacra Scriptura adesse affirmari potest, quia ipsa non ordinantur ad erudiendos homines, quomodo mundus vel caelum vadat, sed ex mundanis caelestiisque notitiis, realiter vel apparenter veris, instruit homines, quomodo ex mundo ascendere in caelum debent, iuxta Baronii expressionem.“
Quia haec verba saepe invocantur, sed vix umquam accurate allegantur, iuverit notare ea legi in epistula quadam, in qua Galilei, praemissis quibusdam excerptis ex opere S. Augustini, De Gen. ad lit. 2, 9 10, concludit non fuisse intentionem Spiritus Sancti, ut nos doceret res ad salutem nullo modo pertinentes. Quam conclusionem ita confirmat: „Io direi quello che intesi da persona ecclesiastica constituita in eminentissimo grado [in nota subiungitur: Card. Baronio], cioè, l'intenzione dello Spirito S. essere d'insegnarci come si vadi al cielo, non come vadi il