De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 370

„Deum nihil prohibet scriptorem sacrum ad ostendendam processionem omnium creaturarum a Deo uti documentis ac traditionibus, in quibus rerum eventus plus vel minus poetica descriptione narrantur. Sic in primis Genesis capitibus introductio dierum in instantanea creatione, ordo quo res a Deo processerunt, descriptio formationis protoparentum, eorum felicitas ante lapsum, descriptio paradisi voluptatis, arboris vitae et arboris scientiae boni ac mali in medio paradisi, fluvii qui inde egrediens in quattuor partes dividebatur, relatio colloquii Dei cum lapsis protoparentibus, tunicarum pellicearum quibus Deus eos vestivit etc., sunt narrationes veridicae quidem quantum ad radicem eventuum, sed in earum forma descriptiva orientalis poetica extranea non fuit. Hagiographus autem narrationes illas accepit, prout in usu erant apud populos, et in sacro libro rettulit, non quidem ut auctoritate propria illas approbaret, praesertim in earum forma, sed quatenus lumine inspirativo iudicavit conscribendas esse, ut populi cognoscerent cuncta mundi bona non alium praeter Deum auctorem habuisse, qui specialem providentiam erga hominem manifestavit, singularemque misericordiam una cum iustitia in eum ostendit. Huiusmodi certe fuerunt veritates, quas in dictis capitibus hagiographus tradere voluit; eius proinde finis non erat describere populo verum modum, quo res a Deo processerunt. Si enim ipse ex divina revelatione verum modum, quo creaturae conditae a Deo fuerunt, descripsisset, rudis populus, vulgaribus traditionibus assuetus, nullam fidem scriptori sacro praebuisset eiusque Scripturam sprevisset.“

368. „Tota igitur Scriptura divinitus inspirata est atque vera: sed qua veritate, num litterali vel relativa, perpendi debet perspicaci sanaque critica, attendendo ad modum, quo antiquitus traditiones impertiebantur. Si enim hodie quam plura media ab hagiographis adhibita, in religiosa instructione tradenda, parum vel nullimode apta nobis esse videntur propter scientiarum naturalium progressum nostrasque habitudines, irrationabiliter ineptas fuisse iudicaretur tempore ac loco, quo sacri libri conscripti fuerunt. Nec progressus naturalium scientiarum infirmare in nobis valet venerationem erga Scripturam, sicut apud rationalistas ac Protestantes contingit, quinimmo influit ad maiorem Scripturarum intellegentiam ac venerationem. Cum enim verum numquam vero opponatur, si ex naturalibus scientiis aliquid certum et evidenter oppositum alicui biblicae assertioni resultat, signum est biblicam illam assertionem non in se absolute ac separatim accipiendam, sed alio sensu et relative ad alia, quae ab hagiographo traduntur, intellegendam ac interpretandam esse. Quapropter si male ac iniuste rationalistae agunt despiciendo Scripturam propter praesumptos errores contra scientiarum naturalium pronuntiata et contra accuratam historiam, quasi Scriptura inspirata ac ordinata esset ad historicas et naturales illas veritates docendas, non laudabiliter se gerunt exegetae ac apologistae catholici, dum Scripturarum textus violenter contorquent, ut illos cum vera historia et scientiis naturalibus concilient, volentes scriptores sacros docuisse id, quod docere minime intendebant.“

„Ut igitur concludamus, narrationes biblicae neque omnes historicam veritatem habent neque omnes historica veritate destitutae sunt, et quamplures in iis inveniuntur, in quibus fundamentum designat veridicum atque

cielo. Spiritui Sancto mentem fuisse nos docere, quomodo ad caelum eatur, non quomodo caelum gradiatur“ (Opere complete di Galileo Galilei II, Firenze 1843, 36).