De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 371

historicum factum, forma vero et circumstantiae, quibus traditur, ex poetica arte proveniunt. Similiter omnes biblicae assertiones veritatem continent, haec tamen neque semper absoluta est neque ubique relativa manet, sed in aliquibus absoluta est et in aliis relativa. Vera itaque intellegentia Scripturae maximam eruditionem requirit; ubi vero haec non sufficit, exspectandum est iudicium ecclesiae, cuius est iudicare de vero sensu ac interpretatione Scripturarum.

Integrum fere hunc locum exscribere placuit, ut sine explicatione addita manifestum sit hunc theologum dogmaticum plenis „exegesis criticae“ velis ferri. Audiamus iam alium, qui plane oppositum cursum tenet.

369. Ludovicus Billot in libello De inspiratione scripto , postquam exhibuit doctrinam traditionis de inerrantia Scripturae, ait:

„Soli nostrae aetati reservabatur novus ille sui generis progressus: incredibilem dico quorundam biblicorum opinionem, qui scientificos vel historicos errores in Scripturis admissibiles esse existimaverunt, etiam in sensu composito divinae inspirationis. Imaginantur namque inspirationem, quam oeconomicam vocant, contradistinguentes doctrinam, quam nes Deus docere intendit, a modis, sub quibus docet et proponit eam. Et de doctrina quidem, quae terminat intentionem Dei inspirantis, ultro fatentur, quod non est nec potest esse nisi veritas.... At vero per ipsos nihil prohibet, quominus forma, sub qua veritas dogmatica dictata est a Deo, sacris litteris consignanda, iis erroribus, sive scientificis sive historicis, fuerit referta, quibus pro temporum vel locorum diversitate praeoccupatae erant mentes hominum, eorum videlicet hominum, per quos condebantur, et ad quos tamquam ad proximos atque immediatos lectores dirigebantur Scripturae Sacrae.... Quae igitur cum ita se habeant, videndum est primo, quibus de causis biblici nostri ad eam opinionem devenerint, quae sensui christiano, ne dicam communi, tam aperte repugnat. Secundo, quibus argumentis illam utemque firmare conentur. Tertio, quomodo fuerit insubsistens ista opinio, expresse condemnata per Encyclicam Providentissimus Deus“ (p. 98 sq).

Exponit dein Billot rationes, ob quas statuerint illam „oeconomicam veritatem“ Scripturae, simul ostendens, quomodo illi, qui hanc opinionem non sequuntur, difficultates physicas et historicas solvere soleant. Dein ipse hanc novam opinionem reicit, utpote pugnantem cum veracitate Dei.

„Neque ullum invenire est effugium in ea quam fingunt oeconomica inspiratione, distinguentes inter id, quod intendebat Deus homines edocere, et id, quod loco medii adhibuit ad proponendum doctrinam religionis. Eiusmodi enim conceptio, si eo vergat, ut in medio ad finem praedictum possibilis fallacia asseratur, destruit primo sanctitatem, deinde vero sapientiam Dei.“ Sanctitatem destruit, quia non licet ad finem bonum media mala adhibere;

Zanecchia, Scriptor sacer 84 sqq.

De Inspiratione Sacrae Scripturae, Romae 1903.