De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 372

ergo neque falsa dicere licet ad vera docenda. Destruitur sapientia, quia fidem Scripturae adimit, quae toties mendosa invenitur. Tota quaestio haec est: „possitne ad errorem quoque sesse extendere inspiratio illius, qui summa, absoluta et subsistens veritas est“. Hoc autem diserte negat Leo XIII in Encyclica sua. „His igitur convicti tum rationibus tum auctoritatibus, plerique biblici, verbo saltem tenus, recesserunt ab inconsulta concessione errorum in Scripturis. Sed nunc adinvenerunt novos dicendi modos, qui, ad rem quod attinet, in idem reincidunt. De quibus iam dicendum venit“ (p. 110 sqq).

370. Non multo post Encyclicam Leonis XIII „prostrata opinio, novis palliata nominibus, novas resumebat vires.... Quippe retinebantur omnia fundamenta praecedentis sententiae. Adhuc astronomia Scripturae est in aperta oppositione cum veritate scientifica. Adhuc plurimae narrationes, in libris praesertim Veteris Testamenti consignatae, tamquam historice falsae haberi debent.... Et nullus tamen in Scripturis error? Ita plane. Quia error in aliquo libro non est, nisi illud, quod materialiter a veritate alienum est, proponatur ut veritas. Quia, quid proponatur ut veritas, quid vero non, ex genere litterario uniuscuiusque libri determinandum est. Quia unumquodque litterarium genus suam habet propriam veritatem.... Quia denique, si ad theologiam pertinet adstruere integralem Scripturarum veritatem.... opus tamen criticae est determinare, assignare et definire propriam singulis libris veritatis speciem, quae ex eorum formis litterariis tota quanta pendet“ (p. 118 sq).

Toto hoc systemate latius explicato, proponitur refutatio, atque imprimis principiorum, super quae totum illud systema fundatur.

„Principium primum: Quod scriptores biblici nec plus nec minus auctores sunt ac alii quicumque scriptores profani. Falsum est et falsum erit, quamdiu causa instrumentalis non ponetur in eodem gradu causalitatis cum causa principali.“ Profani auctores sunt causa principalis, biblici vero auctores causa instrumentalis tantum operum suorum; ergo non est paritas.

„Principium secundum: Quod ad scriptores biblicos pertinebat determinare litterarium genus librorum suorum. Falsum est et falsum erit, quamdiu ad auctorem principalem spectabit assignare speciem veritatis, quae in libro proponenda et quaerenda est. Nam de eo nunc genere litterario agitur, de quo loquuntur nostri critici, ex quo totus libri sensus dependet, et a quo directivum principium integrae interpretationis accipitur. Ergo de genere litterario, quo specificatur liber. Si autem id, quo specificatur liber, non a Deo est, sed ab homine, quomodo adhuc principalis auctor Deus?“

„Principium tertium: Quod nulla est forma litteraria, apud homines recepta, quam respuat inspiratio Spiritus Sancti. Falsum est, si intellegatur de formis litterariis, quas ipsi fingunt, praecipue vero de ineffabili illa forma litteraria historiae orientalis.... Falsum est, inquam, et falsum erit, quamdiu erit verum, quod defectus nostros, ignorantias nostras, vitia nostra, temeritates et vanitates nostras inspiratio divina non capit. Nam quae illi dicunt genera litteraturae, verius diceres genera vanitatis, in quibus vel nulla excusatio est, vel, si est, ignorantia excusat errorem, et temeritas ignorantiam. Atqui defectuum nostrorum corrector est Deus, non susceptor. Et si ad illam quoque comparationem nunc appellare licet, quam novi biblici afferre solent, Verbum caro factum non assumpsit ullum ex iis defectibus, qui, ex peccato