De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 373

orti, aliquid adimunt de plenitudine scientiae et gratiae, sed habitavit in nobis plenum gratiae et veritatis. Quanto ergo minus horum defectuum fiet particeps secundum operationem illam, quae non iam assumptae, sed divinae suae naturae propria est, inspirando et dictando libros de genere primitivo-mythico vel historico-orientali! Haec sane ad destructionem portentosi systematis sufficere viderentur“ (p. 128 sq).

Quod in specie mythum attinet, „est traditio fabulosa, quae pro vera historia a vulgo habetur, phantastice exprimens vel aliquod dogma religiosum vel aliquam naturae legem, vel aliquod factum primitivum“. Atqui teste traditione nihil est in Scriptura fabulosum. Et „esto, quod in mytho narratio nihil aliud sit quam vestimentum realitatis, semper tamen est vestimentum fallax, eo quod non ut vestimentum sese prodit, sed ut realitatem ipsam“. Mythi inventi sunt ad persuadendum multitudini de rebus, quas secundum intellegibilem rationem capere non poterat. Ergo nisi volumus Deum talis imposturae cooperatorem facere, non possumus admittere eum mythos scribendos inspirasse, et hoc eo minus, si mythi ab absurditatibus fabularum gentilium epurati sunt. „Nam mythus tanto magis deceptivus est, quanto magis dissimulat condicionem suam.“ Et sic revera mythi decepissent omnes Patres et Doctores ecclesiae et omnes sapientes usque ad nostra tempora. Scriptura ipsa propter facta, quae secundum exegetas criticas sunt mythi, Deum laudandum esse docet. Numquid ad Ps 150 addendum est: Laudate Deum in mythis et fabulis? (p. 129 sqq.)

371. „Iam veniamus ad citationes implicitas, quae novae inventionis pars magna sunt“. Loquuntur de citationibus implicitis, ut errores a sacris scriptoribus in alios transferant, quorum illi testimonio usi sunt. „Sed vanissimum effugium ad conciliandam inerrantiam Scripturae cum materiali falsitate narrationum eius.“ Nam citationes, si adsunt, factae sunt ex inspiratione Dei, qui scivit narrationes esse falsas. „Sed quid, quaeso, de illo, cui falsitas documenti esset certissime nota, quique non obstante hac sua certissima conscientia, documentum ipsum simpliciter ac sine addito vel insereret narrationi vel dictaret inserendum?“ Quidquid est de variis moribus litterariis hominum, Deus tales mores non habet; unde „intelleges, puto, quomodo ex dictatione eius descendere omnino non possit citatio implicita falsi et erronei documenti. Et ideo a primo ad ultimum doctrina de citationibus implicitis, intellecta in eo sensu et prae eo scopo, quem intendunt novi exegetae, est evidentissime reicienda.... Sint ergo, ut volueris, tacitae quaedam in Scripturis transcriptiones praeexistentium documentorum, id tamen certo certius nonnisi ex dictatione Dei, qui, dum documenta illa inspiratae narrationi interseruit, eo ipso fideiussorem se fecit fidelitatis atque omnimodae veracitatis eorundem“ (p. 132 sqq.).

„Superest tandem ultima et pessima omnium inventio, qua scilicet in eloquiis veritatis introducitur formalis, expressa et data opera ab ipso auctore sacro quaesita historiae corruptio [quando narrat factum substantialiter verum cum circumstantiis fictis], amplificatio, arbitraria accommodatio ad veritates fidei et morum efficacius inculcandas. In quo quidem redeunt omnes animadversiones superius adductae, sive de fine, qui non legitimat media, sive de inaudito illo et vere incredibili modo informandi mores per ipsum in actu exercito datum falsationis exemplum, sive de dictatione seu suggestione divina, quae si supponatur ad eiusmodi falsationes se non extendere, pessum ibit