De inspiratione sacrae scripturae
p. 381
multiplicatam, conservatam, translatam, propagatam, et ex hac humana cooperatione fluxisse humanas quoque infirmitates et defectus. Aliqua „scientifica“ Scripturae tractatio adfuit inde a primis saeculis religionis christianae, etsi non omnes quaestiones, quae nunc ponuntur, olim notae erant. Non est igitur differentia secundum essentiam, sed secundum gradum. Addantur, quae recens inventa sunt; sed totam methodum invertendi ratio sufficiens nulla est.
Neque contra unanimem traditionem, si qua in quaestione dogmatica forte habetur, novae solutiones dari possunt. Methodus critica et historica, quam nostra aetate etiam in re dogmatica adamare coeperunt, nisi valde caute in usum deducitur, facile a recta dogmatum via abducere potest et plures iam abduxit. Non ideo neglegenda est ratio historica et critica in quaestionibus dogmaticis, sed primae partes ei tribui non cebent. Dogmatica enim procedendi ratio est alia, quae tamen historiae et criticae auxilium non aspernatur.
376. Fontes theologici sunt Scriptura et Traditio. Attamen Scriptura ut Scriptura Sacra non potest ad argumentationem dogmaticam adhiberi, antequam de eius inspiratione constat. Hanc autem ipsam probandam et exponendam suscepimus. Ergo antequam eius exsistentiam probaverimus, ex Scriptura ut inspirata nobis argumentari non licebit. Possemus quidem probationem in parte historica factam supponere. Sed quo clarius pateat dogmatica argumentatio, ex ordine argumenta proponemus ex Scriptura, conciliis, Patribus, theologis, ratione, secundum vim probandi, quae singulis suo loco convenit. Sicubi autem amplior expositio historica necessaria vel utilis est, pro ea delegabuntur legentes ad correspondentes paragraphos partis historicae.
Itaque incipiemus a libris Veteris Testamenti, in quantum ex iis, independenter ab eorum inspiratione, colligi potest, quam indolem veteres Iudaei sacris suis libris tribuerint. Cum vero in Scriptura nobis servata sint testimonia prophetarum, Christi, apostolorum, haec testimonia suam dignitatem habent ex personis, a quibus prolata sunt, etiamsi scripta non essent in libris inspiratis. Haec autem non est historica tantum, sed etiam dogmatica dignitas, ideoque illis testimoniis, supposita eorum historica veritate, ut argumentis dogmaticis uti licet.