De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 382

CAPUT I. DE EXSISTENTIA INSPIRATIONIS.

ART. I.

TESTIMONIA SCRIPTURAE DE INSPIRATIONE.

§ 1. TESTIMONIA VETERIS TESTAMENTI.

377. Iudaeos multis saeculis ante Christum habuisse libros sacros vidimus (supra n. 8 sqq). Inter hos libros principatum tenent lex, prophetae, psalmi. Iamvero non soli illi libri, qui pressius prophetici dicuntur, ad prophetas auctores referuntur, sed legis quoque et psalmorum scriptores prophetae appellantur. Moyses non solum propheta erat, sed maximus prophetarum. „Non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem“ (Dt 34, 10). „Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ei et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt“ (Nm 12, 6 sqq) . Sed David quoque propheta fuit: „Dixit David, filius Isai, dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Iacob, egregius psaltes Israel: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam. Dixit Dominus Israel mihi, locutus est Fortis Israel“ (2 Rg 23, 1 sqq). Huc referuntur a multis Patribus verba illa: „Lingua mea calamus scribae velociter scribentis“ (Ps 44, 2), quibus volunt Davidem se ipsum exhibere instrumentum Spiritus Sancti in componendis psalmis . Itaque principales partes Scripturae a veteribus Iudaeis prophetis auctoribus adscribebantur. Immo omnes sacros scriptores ab iis numeratos esse inter prophetas constat. Si qua dubitatio oriebatur, utrum liber aliquis accensendus esset Sacrae Scripturae necne, ratio erat, quia incertum erat charisma propheticum scriptoris eius, ut inter alios testatur Flavius Iosephus .

Cf. supra n. 10 14 20.

Cf. supra n. 83 88 109 et veteres expositores illius psalmi communiter.

Supra n. 21. Dicta rabbinica de eadem re apud F. Buhl, Kanon und Text des A. T., Leipzig 1891, 8 35 sqq.