De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 383

378. Iam quid est esse prophetam? In Vetere Testamento ille, qui a Deo mittebatur nuntius ad populum israeliticum, ut mandata Dei ei deferret, vocabatur nabi (propheta). Quae vox sine dubio includit notionem hominis, qui a Deo moveatur ad loquendum, et qui nomine Dei, non suo, loquatur ad populum. Quidquid enim est de etymologia vocis (de qua diversae sunt opiniones), ipsa Sacra Scriptura diserte testatur secundum rem hunc sensum voci subesse. „Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce, constitui te Deum Pharaonis, et Aaron, frater tuus, erit propheta tuus“ (Ex 7, 1). Cur Aaron dicitur propheta Moysis? Hoc Deus ipse explicat: „Loquere ad eum [Aaron] et pone verba mea in ore eius. . . . Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei in Deum“ (Ex 4, 15 16) . Itaque propheta est quodammodo os, per quod Deus ad homines loquitur. „Quasi os meum eris“, ait ad Ieremiam prophetam (Ir 15, 19). Deus dat verba sua in ore prophetae (Ir 1, 9). Ideo propheta vocatur „vir Dei“ (1 Rg 2, 27; 9, 6 etc.), „vir Spiritus“ (Os 9, 7), i. e. qui a Deo vel a Spiritu Dei movetur ad loquendum, similiaque alia, quae nota sunt . Unde prophetae solent dicere: „Haec dicit Dominus“, ergo eo ipso tempore, quo prophetae loquuntur, Deus loquitur.

Prophetae, ut possint esse legati Dei ad homines, recipiunt in intellectum et voluntatem suam motionem divinam, qua funt instrumenta viva Dei. Spiritus Dei dicitur „insilire“ in prophetas (1 Rg 10, 10), „fieri in iis“ (1 Rg 19, 20), „fieri super eos“ (2 Par 20, 14), „assumere eos“ (Ez 3, 12), „induere eos“ (2 Par 24, 20) etc. Prophetae loquuntur verba Dei, vel Deus loquitur per prophetas. „Fili hominis, omnes sermones meos, quos ego loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus“ (Ez 3, 10 11). „Verba, quae misit Dominus exercituum in Spiritu suo per manum prophetarum priorum“ (Zach 7, 12). Propter altiores cognitiones, quas accipiunt, prophetae saepe vocantur „videntes“, et prophetia dicitur „visio“ (1 Rg 3, 1; 9, 11 18 19. Is 29, 10; 30, 10 etc.). Motio voluntatis ad loquendum fit per mandatum Dei, sive internum sive externum (Is 6, 9. Ir 1, 7 etc.).

Quia Deus loquitur per prophetas, idem est nolle recipere verba prophetarum atque contra Deum rebellare. „Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam. . . . Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te . . . et dices ad eos: Haec est gens, quae non audivit vocem Domini Dei sui“ (Ir 7, 25 sqq.). „Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me“ (Ez

Sic secundum textum hebraicum. Hieronymus vertit: „Tu autem eris ei in his, quae ad Deum pertinent.“

Plura apud Cornely, Introd. II 267 sqq.