De inspiratione sacrae scripturae
p. 384
3, 7). Unde correspondens poena: Deus locutus est iis per prophetas, et noluerunt audire; ipsi clamabunt ad Deum, et Deus eos non exaudiet (Zach 7, 13).
379. Prophetae non necessario usu sensum externorum, multo minus usu rationis privantur in recipiendo influxu divino, sed sciunt, quid agant et loquantur. Conscii infirmitatis humanae, deprecantur tantum munus (Ex 4, 10 sqq. Ir 1, 6), student se subducere difficili huic negotio (Ion 1, 3), queruntur de irrito labore suo (3 Rg 19, 4 10 14). His et aliis prophetae Veteris Testamenti distinguuntur a vatibus gentilium, qui in furorem acti oracula edebant . Soli falsi prophetae vocantur insanientes, vel veri prophetae a suis adversariis (4 Rg 9, 11. Ir 29, 26. Os 9, 7. Soph 3, 4). Aliud est, quod interdum prophetae appropinquante Deo vel angelo terrore concutiuntur, tum quia haec non est insania, tum quia divinitus confortantur (Ex 2, 1 sqq. Dan 10, 4 sqq). Excipiendus videtur Balaam, qui longe alia proferebat atque ea, ad quae dicenda venerat. Verumtamen ne hic quidem actus est in furorem, sed bene intellegebat, quae loquebatur (Nm 22 sqq).
380. Ergo si sacri scriptores sunt prophetae, et si prophetae non ex proprio spiritu loquuntur, sed nomine Dei verba Dei deferunt, concludere licet eos non proprio marte scripsisse, sed a Deo motos, cum etiam in scriptis suis totiens repetant: „Haec dicit Dominus.“ Non repugnat quidem eos a Deo missos fuisse ad loquendum, et dein sua voluntate sermones suos litteris consignasse. At scripta prophetarum potius insinuant, prophetis fuisse persuasum etiam scribendum sibi esse ex mandato divino. Ceterum hoc saepe diserte effertur.
Deus enim iubet interdum prophetas scribere. „Dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue“ (Ex 17, 14). „Dixit Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus“ (Ex 34, 27). Isaias librum suum vocat „librum Domini“ (34, 16). Cur? Quia et verba
Cicero haec scribit: „Vetus opinio est, iam usque ab heroicis ducta temporibus, eaque et populi romani et omnium gentium firmata consensu, versari quandam inter homines divinationem, quam Graeci μαντιχν appellant, i. e. praesensionem et scientiam rerum futurarum. . . . Inest igitur in animis praesagitio, extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus; ea si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur. . . . Ex quo intellegitur esse extra divinum animum, humanus unde ducatur“ (De div. l. 1, n. 1 66 70). Abalienatio a sensibus et ratione indicatur ipso vocabulo μάντεως, quod a μαίνεσθαι, i. e. furere, insanire, derivatur. Unde loquuntur veteres de sacra insania (cf. supra n. 15 57). Plura de differentia inter prophetas et vates gentilium apud Leitner, Die prophetische Inspiration 29 sqq. Hanc differentiam etiam S. Paulus effert: „Scitis, quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes“, sed aliter prophetae veri Dei; nam „spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt“ (1 Cor 12, 2; 14, 32), quia non caeca necessitate coguntur ad prophetandum.