De inspiratione sacrae scripturae
p. 385
Dei continet et ex mandato Dei scriptus est. Sic enim Deum sibi mandasse testatur: „Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stilo hominis“ (8, 1), i. e. modo intellegentiae humanae accommodato. Et iterum: „Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum“ (Is 30, 8). Habacuc quoque narrat: „Respondit mihi Dominus et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum, quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur“ (2, 2 3; cf. Ez 24, 2; Dan 8, 26; 12, 4).
Maxime attentione digna sunt, quae leguntur apud Ieremiam 36:
„Factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens: Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam, et adversum omnes gentes, a die, qua locutus sum ad te, ex diebus Iosiae usque ad diem hanc, si forte audiente domo Iuda universa mala, quae ego cogito facere iis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum. Vocavit ergo Ieremias Baruch, filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Ieremiae omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum, in volumine libri. Et praecepit Ieremias Baruch, dicens: Ego clausus [impeditus] sum; ingredere ergo tu et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini in die ieiunii, insuper et audiente universo Iuda, qui veniunt de civitatibus suis, leges iis. . . . Et fecit Baruch, filius Neriae, iuxta omnia, quae praeceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini.“ Prius legit populo, dein principibus, qui erant in domo regis. Principes „igitur, cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos. Et interrogaverunt eum dicentes: Indica nobis, quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius. Dixit autem iis Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento. . . . Misitque rex Iudi, ut sumeret volumen. Qui tollens illud . . . legit, audiente rege et universis principibus, qui stabant circa regem. . . . Cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit illud [rex] scalpello scribae et proiecit in ignem, qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula. Et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius, qui audierunt universos sermones istos. . . . Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones, quos scripserat Baruch ex ore Ieremiae, dicens: Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioakim, rex Iuda. Et ad Ioakim, regem Iuda, dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuntians: Festinus veniet rex Babylonis...? Propterea haec dicit Dominus contra Ioakim, regem Iuda: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David. . . . Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch, filio Neriae, scribae, qui scripsit in eo ex ore Ieremiae omnes sermones libri, quem combusserat Ioakim, rex Iuda, igni; et insuper additi sunt sermones multo plures, quam antea fuerant.“