De inspiratione sacrae scripturae
p. 386
Ergo Ieremias scripsit librum suum ut propheta, vi muneris prophetici, iussus a Deo. Hic igitur liber vere ad Deum auctorem referendus et ut liber divinus habendus est. Quare Deus eius combustionem gravissimis poenis punit et se fideiussorem constituit eorum, quae libro continentur. Tria haec: quod liber a propheta prodiit, quod ex voluntate Dei scriptus est quod sententiae eius sunt divinae auctoritatis, tria haec sufficiunt, ut liber iste recte dicatur sacer et a Deo inspiratus. Atqui Iudaeis persuasum erat omnes suos libros sacros a viris propheticis scriptos esse. Ergo secundum analogiam de omnibus aliis libris sacris eodem modo iudicandum est. Utique ex testimonio Veteris Testamenti non possumus immediate ostendere, qui sint libri sacri tali modo orti et divina auctoritate fruentes. Quaestio enim de canone alio modo solvenda est. Sufficit nobis hic ostendisse, quomodo ipsa Scriptura, considerata ut documentum historicum, testetur exsistentiam quorundam librorum sacrorum, et quem conceptum nobis exhibeat inspirationis divinae, sive ad loquendum sive ad scribendum.
381. Sunt theologi qui ex illa narratione Ieremiae concludere velint ipsa vocabula et constructionem verborum scriptori inspirato a Deo suggeri. Ratio eorum est, quod Baruch dicat: „Ex ore suo loquebatur, quasi legens ad me omnes sermones istos“ (Ir 36, 18). Nam qui legit, non solas sententias sed etiam singula verba ex libro haurit. At haec ratio est infirma. Ieremias enim non iubetur scribere revelationes, quas tunc inter scribendum accipiebat, sed quas antea iam acceperat (36, 2), et quas saltem partim iam scripserat. „Censent recentiorum plures Ieremiam iam antea variis schedis suas contiones et sermones litteris consignasse et nunc demum omnia rite digesta in unum collegisse volumen. . . . Cum miracula non sint multiplicanda sine ratione, facilius concipitur, quomodo Baruch dictare potuerit argumentum oraculorum, si iam varia erant schedis notata, quam si cuncta ex sola debuerit repetere memoria.“ Iam in capite vigesimo quinto apud prophetam legimus: „Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Ieremias adversus omnes gentes“ (25, 13). Et alio loco: „Haec dicit Dominus Deus Israel dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum tibi, in libro“ (30, 2). Et postea: „Et scripsit Ieremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba haec, quae scripta sunt contra Babylonem“ (51, 60). Cum igitur Ieremias saepius prophetias suas litteris mandaverit, cumque probabiliter ea saepius pro contione repetierit, nulla est ratio recurrendi ad miraculosam suggestionem singulorum verborum, ut intellegamus, quomodo propheta quasi legens dictaverit sermones suos.
Knabenbauer, Comment. in Ier. 36, 4.