De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 387

Itaque ex Vetere Testamento ut testimonio historico colligimus fuisse inter Iudaeos libros sacros, hos libros secundum persuasionem Iudaeorum scriptos esse a viris propheticis, qui non ex suo solo intellectu et voluntate scribebant, sed divinitus illustrati et moti, ideoque libros eorum habere divinam auctoritatem. Hanc fuisse persuasionem synagogae etiam ex Philone, Flavio Iosepho, traditione Iudaeorum constat. Patet igitur, cur libri illi dicantur divinitus inspirati.

§ 2. TESTIMONIA NOVI TESTAMENTI.

382. Si aperimus Novum Testamentum, frequenter nobis occurrit illud: „Hoc autem factum est, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino“ (Mt 1, 22; 2, 5 15 17 23 etc.). Quibus verbis indicantur prophetiae Veteris Testamenti. Neque vero ex solis libris, qui presse dicuntur prophetici, haec, quae necessario adimplenda dicuntur, sumpta sunt, sed etiam ex aliis libris Veteris Testamenti, maxime ex lege et psalmis. Sufficiat in memoriam revocare illa verba Christi: „Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me“ (Lc 24, 44). Ergo in Novo quoque Testamento libri sacri Veteris Testamenti considerantur ut libri prophetici, continentes infallibilem veritatem divinitus revelatam. Id solum hic iterum monendum est nobis non esse quaestionem de canone sed de inspiratione; nolumus igitur invenire, qui sint omnes et singuli libri sacri, sed quo sensu sint sacri.

Adfuisse temporibus Christi et apostolorum determinatam collectionem sacrorum librorum, efficitur ex illis appellationibus: ἡ γραφή (Io 2, 22; 10, 35. Gal 3, 22 etc.); ai γραφαί (Mt 22, 29. Lc 24, 32 etc.); τὰ ἱερὰ γράμματα (2 Tim 3, 15). Quando e. g. Christus Dominus dicit: „Scrutamini Scripturas, ἐρευνᾶτε τὰς γραφὰς“ (Io 5, 39), haec locutio supponit collectionem librorum sacrorum omnibus notam. Unitas huius collectionis inde quoque eruitur, quod verba, quae in variis libris leguntur, simul allegantur sub hac formula: „Scriptura dicit.“ Ita e. g.: „Nonne Scriptura dicit, quia ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?“ (Io 7, 42.) Priora verba sumpta sunt ex psalmo (131, 11), posteriora vero ex Michaea (5, 2). Iterum: „Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non confundetur. Vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Et lapis offensionis et petra scandali his, qui offendunt verbo“ (1 Petr 2, 6 sqq.). Haec leguntur Ps 117, 22 et Is 8, 14; 28, 16. Similiter Rom 3, 10 sqq., similiter aliis locis. Ergo omnes libri ad illam collectionem pertinentes sunt libri sacri et prophetici.

Dividitur tota collectio in legem, prophetas, psalmos (Lc 24, 44), interdum in legem et prophetas (Mt 5, 17), vel tota vocatur lex (Io