De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 388

10, 34; 12, 34. 1 Cor 14, 21). Neque integris tantum libris nomen Scripturae inditur, sed etiam singulis dictis. Exemplo sit illud S. Ioannis: „Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt“ (Io 19, 36 sq ex Ex 12, 46 et Zach 12, 10). Eodem sensu intellegenda est locutio: „Haec Scriptura, ista Scriptura“ (Mc 12, 10. Lc 4, 21; cf. 24, 27. Act 8, 35. 2 Petr 3, 16). Est igitur hoc vocabulum Scripturae nomen proprium, quo tota collectio cum singulis suis partibus designatur ut a quibusvis aliis libris distincta et indolis prorsus singularis, qua omnibus aliis libris incomparabiliter praestat.

383. Iamvero Sacrae Scripturae, sicut a Iudaeis, ita a Christo ipso et ab apostolis summa auctoritas tribuitur, ut formula: „Scriptura dicit“, „Scriptum est“, argumentum efficacitatis prorsus ineluctabilis inducatur. Quae formula in evangeliis, actibus, epistulis apostolorum circiter centies quinquagies repetitur (Mt 4, 4 sqq. Io 10, 34. Act 15, 15. Rom 1, 17. 1 Petr 2, 6 etc.). Inde autem, quod Christus et apostoli dicta Veteris Testamenti indiscriminatim proponunt ut argumenta tam firma, ut nullam oblocutionem patiantur, efficitur et totam collectionem et singulos textus, immo interdum singula vocabula (e. g. Gal 3, 16. Hebr 8, 8 13), habita esse testimonia omni fide digna et omni exceptione maiora. Ideo toties repetitur: „Non potest solvi Scriptura“ (Io 10, 35), „Oportet impleri Scripturam“ (Act 1, 16), „Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt“ (Lc 24, 44), „Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant“ (Mt 5, 18).

Ex hac ultima sententia immerito quidam colligunt unamquamque litteram et unumquemque apicem a Deo sacris scriptoribus suggesta vel dictata esse. Nam hac dictione Christus significat minimum quodque mandatum, cum sic pergat: „Qui ergo solverit unum de mandatis isuis minimis.“ Neque scriptura quadrata, quam haec Christi verba supponunt, est ea, quae temporibus Moysis in usu fuit . Dicitur igitur non esse quidquam in lege, sive magnum sive parvum, quod censeri possit invalidum.

Quae vero est ratio huius infallibilis auctoritatis? Haec est, quod Deus loquitur per sacros scriptores ut per prophetas et consequenter per Scripturam ut per librum suum, seu quod sacri scriptores et Sacra Scriptura loquuntur nomine Dei et in Spiritu Sancto. Verbum Scripturae est τὸ ῥηθεν ὑπὸ Κυρίου διὰ τοῦ προφήτου λέγοντος (Mt 1, 22; 2, 15 etc.). Ait Christus: „Nolite putare, quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accusat vos, Moyses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim scripsit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis

Knabenbauer i. h. l.