De inspiratione sacrae scripturae
p. 389
meis credetis?“ (Io 5, 45 sqq.) Conclusio est haec: Cum per Moysis scripta Deus vobis loquatur, si Deo per Moysen loquenti crederetis, etiam Deo per me loquenti crederetis; si vero Deo per Moysen loquenti fidem denegatis, consequens est, ut et Deo per me loquenti fidem denegetis. Alibi legimus: „Congregatis pharisaeis, interrogavit eos Iesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo?“ (Mt 22, 41 sqq.) Ergo in psalmo 109 David loquitur „in Spiritu“. Unde Deus ea, quae in Scriptura leguntur, dicitur loqui ad Iudaeos Christi aetate viventes: „Non legistis, quod dictum est a Deo, dicente vobis: Ego sum Deus Abraham?“ (Mt 22, 31 sq.) „Verba deprompta sunt ex Ex 3, 6; vocantur dicta vobis, quia Sacra Scriptura non est solum liber narrationum rerum gestarum, sed est verbum Dei, loquentis per scriptorem ad omnes, ut omnes erudiantur et doceantur et ad omnem virtutem admoneantur.“
384. Eodem modo atque Christus apostoli loquuntur. Ita S. Petrus: „Oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David“ (Act 1, 16). Et allegans psalmum 15, de verbis illis: „Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem“, sic ait: David „propheta cum esset . . ., providens locutus est de resurrectione Christi“ (Act 2, 30 sq.). Ergo in psalmis, prout scripti exstant, David loquitur in Spiritu, et Spiritus loquitur per os David. S. Paulus scribit: „Dixit enim Deus in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima“ (Hebr 4, 4). Quae verba in Genesi (2, 2) non referuntur ut a Deo dicta, sed de Deo dicuntur. Ergo secundum S. Paulum, in quantum scripta sunt, Deum auctorem habent, quia Deus effecit, ut suo nomine litteris consignarentur. Ideo per Scripturam Sacram semper pergit Spiritus Sanctus exhortari homines: „Contestatur autem nos Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos, dicit Dominus: Dando leges meas in cordibus eorum et in mentibus eorum superscribam eas, et peccatorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius“ (Hebr 10, 15 sqq ex Ir 31, 33 sqq). Gal 3, 8 loco Dei providentis et loquentis simpliciter ponitur Scriptura: „Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes“ (cf. Gn 12, 3).
Ergo secundum doctrinam Christi et apostolorum omnia et singula dicta Scripturae Sacrae sunt infallibiliter vera, quia per sacros scriptores et eorum libros Deus hominibus loquitur. Consequenter recte dicitur Sacra Scriptura a Deo inspirata.
Knabenbauer, In Matth. 22, 31.