De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 390

385. Sacram Scripturam esse divinitus inspiratam disertis verbis docet S. Paulus, scribens ad Timotheum: „Tu vero permane in iis, quae didicisti et credita sunt tibi, et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu“ (2 Tim 3, 14 15). Admonet igitur Timotheum, ut permaneat in studio Scripturae. Cur? Πᾶσα γραφὴ θεόπνευστος καὶ ὼφέλιμος πρὸς διδασκαλίαν, πρὸς ἔλεγχον, πρὸς ἐπανόρθωσιν, πρὸς παιδείαν τὴν ἐν δικαιοσύνη (2 Tim 3, 16). Sermo est de Scriptura Veteris Testamenti, quam a matre iudaea didicerat Timotheus inde a pueritia sua. Haec Scriptura vocatur divinitus inspirata, sive θεόπνευστος accipitur ut attributum, sicut in Vulgata: Omnis Scriptura inspirata est utilis; sive accipitur ut praedicatum: Omnis Scriptura (scilicet Sacra) est inspirata et utilis.

θεόπνευστος in Vulgata recte vertitur „divinitus inspirata“. Hunc esse verum sensum Patres graeci et latini unanimiter testantur . Non ideo negatur subesse consequenter etiam hunc sensum: Omnis Scriptura Deum spirat.

Illud πᾶσα γραφὴ potest absolute sumi collective et verti „tota Scriptura“, quia nomen γραφῆς potest considerari ut nomen quasi proprium. Magis obvius est sensus distributivus: „quidquid nomine Sacrae Scripturae venit.“ Est igitur πᾶσα γραφὴ idem, quod apostolus alio loco dicit: δσα προεγράφη, „quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus“ (Rom 15, 4). Ergo quidquid „scriptum est“, θεόπνευστον est.

Vocabulum theopneustias vel inspirationis, quod a scriptoribus christianis toties Scripturae tribuitur, ex hoc loco epistulae secundae ad Timotheum haustum est. Quomodo inspiratio sacrorum scriptorum et Sacrae Scripturae facta sit, S. Paulus non explicat. Id tamen conicitur ex iis, quae Scriptura de influxu Dei in prophetas generatim docet, et in specie ex alio textu Novi Testamenti.

386. S. Petrus ait: „Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris; hoc primum intellegentes, quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetiu, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines“ (2 Petr 1, 19 sqq).

Dixerat apostolus se ipsum fuisse speculatorem magnitudinis Christi in tensifiguratione. Nihilominus firmius testimonium dicit propheticum sermonem, qui in Scriptura legatur. Ut autem firmitas huius testimonii perspiciatur, ante omnia intellegendam esse originem eius. Omnis

Cf. supra n. 4 5 62 63 69 70 71 72 74 83 85 88 etc.