De inspiratione sacrae scripturae
p. 391
enim prophetia, inquit, in Scriptura contenta, non est res propriae interpretationis, πᾶσα προφητεία γραφῆς ἰδίας ἐπιλύσεως οὐ γίνεται, i. e. prophetae non ex suo ingenio ad cognoscenda et praedicanda illa mysteria pervenire poterant, sed solum a Spiritu Sancto adiuti, qui Spiritus solus perfecte sensum vaticiniorum cognoscit. Vel si quis mavult illud ἐπιλύσεως ad expositionem Scripturae referre, sensus est: Non potest Scriptura recte et perfecte exponi nisi cum auxilio eiusdem Spiritus, qui eius auctor est. Non enim voluntate humana umquam facta est vera prophetia, sed ὑπὸ πνεύματος ἅγίου φερόμενοι ἐλλήσαν ἅγιοι θεοῦ ἄνθρωποι. Ergo sub motione Spiritus Sancti erant sacri scriptores, quando prophetias in Scriptura enuntiabant. Proxime igitur prophetae moti sunt a Spiritu Sancto ad annuntianda verba divina per Scripturam, et consequenter haec ipsa Scripturae verba iure dicuntur a Deo inspirata. Sermonem esse de locutione scripta patet, quia ad Scripturam apostolus iubet attendere Christianos, et hanc Scripturae prophetiam dicit esse allatam non voluntate humana, sed ex motione Spiritus Sancti. Intellegit autem non solos libros propheticos, cum prophetiae Christum spectantes in aliis quoque Scripturae libris inveniantur, et ex iis ab ipso apostolo saepe proferantur (cf. Act 1, 16; 2, 25; 3, 22 etc). Ergo Scripturae, utpote propheticae, auctor non est homo, sed Deus, seu Scriptura est divinitus inspirata.
387. Schol. 1. Potestne ex sensu typico Scripturae divina eius inspiratio probari?
Christus Dominus, apostoli, evangelistae interdum ex Vetere Testamento argumentantur, non secundum sensum, quem ipsa verba Scripturae prae se ferunt, sed secundum sensum, quem facta verbis relata ex divina ordinatione praefigurant. Potest enim Deus providentia sua cursum rerum ita dirigere, ut ea, quae fiunt, sint simul figura eventuum futurorum. Haec praefiguratio vocatur typus .
Indicium huius rei iam habetur in Vetere Testamento, in quo e. g. futurus Messias vocatur David, non ob aliam sane rationem, nisi quia regnum davidicum multo gloriosius resurget in regno messianico. „Post haec [post captivitatem] revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum“ (Os 3, 5). „Servient Domine Deo suo et David regi suo, quem suscitabo iis“ (Ir 30, 9). „Et suscitabo super eas [oves meas] pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas, et ipse erit iis in pastorem. Ego autem Dominus ero iis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum“ (Ez 34, 23 sq). Ergo David, liberans populum ab omnibus inimicis suis et gloriose regnans, est figura prophetica seu typus Messiae futuri.
Cf. supra n. 90 108 127 176 etc.