De inspiratione sacrae scripturae
p. 392
Christus Dominus ait: „Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam“ (Io 3, 14 sq). Nisi quis irrationabiliter velit dicere fortuito tantum et casu esse similitudinem inter serpentem aeneum, quem Moyses iussu Dei exaltavit in deserto, ut aspicientes eum salvi fierent a morsu serpentum (Nm 21, 6 sq), et Christum in cruce exaltatum et liberantem a peccato totum genus humanum, fateri debet factum divina providentia dirigente, ut serpens aeneus esset prophetia quaedam realis futuri Redemptoris. Idem valet de illis verbis Christi: „Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae. Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus“ (Mt 12, 39 sq).
Alii typi explicantur ab evangelistis et apostolis. E. g. S. Ioannes, postquam narravit ossa Christi crucifixi non esse confracta, haec addit: „Facta enim sunt haec, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo“ (Io 19, 36). Haec verba „os non comminuetis ex eo“ leguntur in libro Exodi (12, 46), ubi de solo agno paschali sermo est. At ritus agni paschalis ex intentione Dei erat figura Christi, qui est pascha Christianorum (1 Cor 5, 7). Ita verba illa sensu typico referuntur ad Christum. S. Paulus, loquens de transitu Iudaeorum per mare rubrum et de miraculis in exitu ex Aegypto et in migratione per desertum factis, ait: „Haec autem omnia in figura contingebant illis, scripta autem sunt ad correptionem nostram“ (1 Cor 10, 11).
Solum Deum posse esse auctorem typorum manifestum est. Nam homines possunt quidem fingere narrationes ad res intellectuales et morales illustrandas, ut fit in libris romanensibus quos vocant; sed solus Deus efficere potest, ut ipsi historici eventus ita procedant, ut simul significent res alias, maxime libere futuras.
Itaque cum constet sensum typicum in Sacra Scriptura inveniri (cf. Mt 2, 15. Rom 5, 14. Gal 4, 22 sq. 1 Petr 3, 20 sq etc.) , quae-
Unde apostoli singulos typos noverunt? Respondeo: quaedam a prophetis indicata sunt; quaedam Christus explicavit, fortasse plura quam pauca illa, quae in evangeliis narrantur; alia poterant ex revelatione Spiritus Sancti discere; fortasse quaedam poterant ipsi invenire, illuminati a Spiritu Sancto et nixi generali illo principio de typica indole Veteris Testamenti. Typica enim expositio non erat aliena a mente et consuetudine Iudaeorum. Ergo si forte quidam typi erant generaliter agniti, poterant iis uti in doctrina christiana proponenda, etiam sine speciali revelatione. Eos autem umquam falsas rationes typicas assignasse et in scriptis inspiratis ut veras exhibuisse, utique admittendum non est, idque eo minus, quia agitur de re non profana, sed ad sacram doctrinam pertinente. Agitur enim de prophetiis realibus, ut inter alia patet ex illa formula: „Hoc autem factum est, ut adimpleretur, quod dictum est“ de typo. Proponere autem ut prophetias, quae vere prophetiae non sunt, apostoli non potuerunt. Interdum vero dubium manet, utrum agatur de vero typo, an de comparatione tantum vel pia meditatione et applicatione (plura apud Cornely, Introd. I 552 sq).