De inspiratione sacrae scripturae
p. 393
ritur, num ex hoc ipso statim concludere possimus Deum esse auctorem illorum scriptorum, quae typos continent. Sed hoc immediate saltem non sequitur. Nam ex hoc, quod Deus factum aliquod ita ordinavit, ut futurum eventum praefiguraret, non efficitur hoc factum etiam Deo auctore litteris consignatum esse. Revelatio quidem requiritur, ut aliquid cum certitudine sciamus de iis, quae ex libera Dei voluntate pendent, cuiusmodi sunt typi. Sed ea, quae revelata sunt, potest etiam auctor non inspiratus conscribere.
Nihilominus ex modo, quo typi in Novo Testamento explicantur, cum certitudine concludi videtur libros, qui typos continent, ex inspiratione divina esse scriptos. Imprimis enim in typorum explicatione fit provocatio ad Scripturam: „Scriptum est enim“, „Ut Scriptura impleretur“ (Io 19, 36. 1 Cor 9, 9. Gal 4, 22 etc.). Iamvero si quid debet impleri, quia scriptum est, Deus auctor fuit non solius facti, sed etiam scriptionis.
Praeterea interdum ratio typica pendet a re, praecise ut scripta est. Exemplo sit Melchisedech ut typus Christi (Ps 109, 4). Cur est typus Christi? Inter alia ideo, quia est „sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem habens; assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum“ (Hebr 7, 3). Melchisedech, utpote homo, sine dubio habuit patrem et matrem et vitae initium et finem. Neque tamen quidquam horum narratur in Genesi (14, 18 sqq), sed subito introducitur ut rex Salem et sacerdos Altissimi, quasi semper fuerit et in perpetuum futurus sit . Ergo hic ratio typica non est nude in re ipsa, sed in modo, quo res describitur. Nullus autem scriptor humanus potuit suo ingenio eligere ea, quae de Melchisedech scribenda vel omittenda erant, ut hic esset typus Christi. Ergo quae de Melchisedech scripta sunt, ex inspiratione Spiritus Sancti scripta sunt. Simile quid valet de aliis typis, in quibus ratio typica a scriptoribus Novi Testamenti eruitur ex singulis verbis, ut ex illis, quae dicta sunt de Sara et Hagar: „Quid dicit Scriptura? Eice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae“ (Gal 4, 30 ex Gn 21, 10). Atqui si ratio typica in ipsa recta electione verborum consistit, haec electio facta est ex inspiratione Spiritus Sancti, seu scriptor sacer in typis conscribendis fuit inspiratus, cum secus potuerit verba inepta adhibere. Ergo ex doctrina Novi Testamenti de typis Veteris Testamenti confirmantur ea, quae diximus de inspiratione librorum Veteris Testamenti.
388. Schol. 2. Possitne inspiratio Novi Testamenti ex Sacra Scriptura probari.
Admodum pauca sunt, quae de libris sacris Novi Testamenti in Scriptura dicuntur. S. Ioannes in Apocalypsi saepius repetit se ac-
Inde quidam veteres immerito concluserunt eum fuisse angelum.