De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 394

cepisse a Deo mandatum scribendi visiones suas (Apc 1, 10 sq 19; 2, 1 8 12 18; 3, 1 7 14; 19, 9), nominat librum suum prophetiam (22, 9 10) et tantam ei auctoritatem tribuit, ut per Dei iram nihil apponendum, nihil demendum esse moneat (22, 18 sqq).

Porro S. Paulus ad Timotheum scribit: „Dicit Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti; et: Dignus est operarius mercede sua“ (1 Tim 5, 18). Priora verba leguntur Dt 25, 4. Posteriora autem verba non inveniuntur nisi in evangelio Lucae (10, 7), vel secundum sensum apud Matthaeum (10, 10). Ergo merito censetur Paulus evangelium Lucae, vel fortasse Matthaei, respicere et Sacrae Scripturae annumerare, tum quia praemitit: „Dicit Scriptura“, tum quia verba evangelii iungit cum verbis e Deuteronomio sumptis.

Tertius locus, quo aperte dignitas Scripturae quibusdam scriptis Novi Testamenti tribuitur, est in secunda epistula S. Petri: „Domini nostri Iesu Christi longanimitatem salutem arbitremini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistulis, loquens in iis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas (ὡς xaὶ τὰς λοπὰς γραφὰς) ad suam ipsorum perditionem“ (2 Petr 3, 15 sq). Cum. ai γραφαὶ sit terminus technicus, quo Sacra Scriptura significatur, habemus testimonium, quo constat illis temporibus, quibus scripta est secunda Petri epistula, epistulas Pauli inter libros sacros recensitas esse, quos male intellegere tam periculosum est, quia ut „Scriptura“ pertinent ad regulam fidei.

Cum haec sint omnia, quae in Scriptura de libris Novi Testamenti dicuntur, nullum argumentum biblicum suppetit ad probandam inspirationem omnium librorum Novi Testamenti, qui sunt in canone, sed necessario recurrendum est ad Traditionem.

ART. II.

TESTIMONIA TRADITIONIS DE INSPIRATIONE.

§ 1. TESTIMONIUM PRACTICUM EX USU VETERUM CHRISTIANORUM.

389. A sanctis Patribus sacros libros Veteris et Novi Testamenti saepe dici divinitus inspiratos vel dictatos multis testimoniis supra ostendimus . At notandum est ex solo vocabulo inspirationis (vel alio synonymo) argumentum peti non posse. Est enim hoc vocabulum valde indeterminatum, quod in Scriptura non minus quam in traditione applicatur ad res varias, sola analogia quadam inter se convenientes . Ex analogo autem nomine specifica alicuius rei ratio determinari nequit. Iam antea monuimus aptum non esse modum explicandi conceptum inspirationis biblicae ex sola notione inspiratoris . Hoc inde

n. 5 61 sqq.

Supra n. 2 sq.

Supra n. 312.