De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 395

quoque illustratur, quod SS. Patres loquuntur de scriptis divinitus inspiratis vel dictatis, quae non pertinent ad Sacram Scripturam. S. Gregorius Naz. commentarium S. Basilii in Hexaēmeron vocat τὴν θεόπνευστον ἐxείνην τοῦ πατρὸς ἡμῶν εἰς τὸ προxείμενον θεωρίαν . Scriptor „Computi de Pascha“ (ante medium saec. III) de se ait: „Commisimus nos in rem tam laboriosam, in qua non derelicti, sed potius ab ipso Deo inspirati, volumus ... ostendere...“ S. Augustinus affirmat S. Hieronymum scripsisse „non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu“. S. Leo M. de Concilio Chalcedonensi ait: „Nihil posse huic regulae, quae ex divina inspiratione processit, addi.“ S. Gregorius M. : „Opus spe divinae inspirationis aggredior.“ Similia multa legimus; immo usque ad nostra tempora non raro dicitur scriptor aliquis fuisse bene vel male inspiratus.

Sed plura colligere superfluum est, cum res in se sit evidens; nam ex eo, quod quis dicitur inspirasse aliquem scriptorem vel librum, non potest quidquam determinate cognosci de modo, quo ad scriptionem libri se habuerit. Itaque concedimus posse etiam alia praeter Sacram Scripturam vero aliquo sensu dici a Deo inspirata. Sed his non obstantibus Christiani inde a primis saeculis libros sacros ut prorsus distinctos ab omnibus aliis omnesque alios dignitate specifica superantes agnoverunt, idque patet imprimis ex usu practico.

390. Libri Sacrae Scripturae ubique in publica liturgia legebantur et explicabantur. Testis est S. Iustinus: „Solis, ut dicitur, die omnium sive urbes sive agros incolentium in eundem locum fit conventus, et commentaria apostolorum aut scripta prophetarum leguntur, quoad licet per tempus. Dein ubi lector desiit, is, qui praeest, admonitionem verbis et adhortationem ad res tam praeclaras imitandas suscipit.“ Testis est Tertullianus: „Edam iam nunc ego negotia christianae factionis, ut, qui mala refutaverim, bona ostendam... Cogimur [i. e. convenimus] ad litterarum divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere. Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus in compulsationibus [i. e. persecutionibus] densamus.“ Ceterum huius rei tot exstant testimonia, quot sunt homiliae SS. Patrum de Scriptura coram populo habitae.

Verum quidem est hinc inde in quibusdam ecclesiis lectos etiam esse libros non canonicos, ut epistulam Clementis Romani, Pastorem Hermae, aliaque scripta, etiam apocrypha. At hae erant exceptiones, et ne fieret confusio aliorum scriptorum cum Scriptura Sacra, hae excep-

In Hexaem. prooem.; M 44, 61. M P. L. 4, 942 sq.

Epist. 82, 2; M 33, 276. Ib. 145, 1; M 54, 1114.

In 1 Reg. prooem. n. 5; M 79, 21.

Apol. 1, 67; M 6, 430; cf. supra n. 38.

Apol. 39; M 1, 468 sq. Alia apud Zahn, Gesch des N. T. Kanons 1, 139 sqq.