De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 396

tiones in aliquibus ecclesiis interdictae sunt. Concilium Laodicenum: „Non oportet privatos psalmos legere in ecclesia neque acanonicos libros, sed solos canonicos Novi et Veteris Testamenti.“ In aliis quidem ecclesiis permittebatur lectio aliquorum librorum non canonicorum, sed rarius et debita distinctione servata inter eos et Sacram Scripturam. Concilium Carthaginiense III: „Placuit, ut praeter Scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae Scripturae [enumeratis iis additur:] Liceat etiam legi passiones martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur.“

Maxime interdicebantur libri apocryphi, i. e. qui falso prophetarum vel apostolorum nomina prae se ferunt. Innocentius I in epistula ad Exsuperium Tolosanum, postquam enumeravit libros canonicos, pergit: „Cetera autem, quae vel sub nomine Matthiae sive Iacobi minoris, vel sub nomine Petri et Ioannis, quae a quodam Leucio scripta sunt, vel sub nomine Thomae, et si qua sunt talia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda.“ Similia leguntur in Decreto Gelasiano, quod dicitur ; similia iam multo ante in Fragmento Muratoriano . In Constitutionibus apostolicis, qui est ipse liber apocryphus, inducuntur apostoli dicentes: „Haec omnia scripsimus vobis, ut notum haberetis, qualis sit nostra sententia, et ne libros, qui ab impiis nominis nostri inscriptione sunt firmati, reciperetis.“ Apocrypha quaedam Iudaeorum vocant „libros apocryphos, exitiales ac repugnantes veritati“ . Haec ostendunt ab ecclesia diligenter servatum esse discrimen inter libros canonicos et omnes alios, etiam apostolorum nomina prae se ferentes. Hoc Eusebius quoque testatur, qui distinguit inter ὁμολογούμενα, ἀντιλεγόμενα, νόδονς . „Quorum indicem contexere idcirco necessarium putavi, ut, cum ex ecclesiae traditione veras et sinceras Scripturas et omnium consensu probatas ab iis distinxerimus, quae dubiae quidem auctoritatis sunt nec in Novi Testamenti corpus relatae, a plerisque tamen ecclesiasticis scriptoribus agnoscuntur, hoc modo tum hos ipsos libros facilius dignoscere possimus, tum alios sub apostolorum nomine ab haereticis evulgatos, qui Petri, Thomae, Matthiae et quorundam aliorum evangelia, Andreae quoque, Ioannis aliorumque apostolorum actus continent, quos quidem libros nullus umquam, qui continuata ab apostolis successione in ecclesia docuit, in scriptis suis commemorare dignatus est.“ Hos ultimos libros vocat „absurdos et impios et prorsus repudiandos“ . Ratio discriminis, inter libros canonicos et acanonicos tam diligenter servati, erat, quia ecclesia Sacram Scrip-

Can. 59; Harduin. 1, 791. Can. 47; Harduin. 1, 968.

Harduin. 1, 1005. M 59, 163.

Theod. Zahn, Gesch. des neutest. Kanons II 8.

Constitutiones apostolicae 6, 16; M 1, 949 sqq.

Antilegomena interdum vocat nothus, interdum haec inter se distinguit.

Eus., H. E. 3, 25; M 20, 270 sqq; cf. 3, 25 et 6, 12; M 20, 267 sqq 543 sqq.