De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 397

turam regulam fidei, divinitus constitutam et omnibus absolute sequendam credebat, cum alii libri, etsi in se optimi, humana tantum auctoritate polleant. Augustinus: „Solis (inquit) iis Scripturarum libris, qui canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum auctorem eorum in scribendo aliquid errasse firmissime credam, alios autem ita lego, ut, quantalibet sanctitate praepolleant, non ideo verum putem, quia ita senserunt.“

391. Praeterea studebant SS. Patres summo zelo Scripturae sensum invenire et aliis exponere, quia iis persuasum erat non posse in verbis divinis non inesse sensum verissimum et altissimum. Hinc efferunt in Scriptura nullam esse sententiam, nullum vocabulum, nullum signum, gravissimis sensibus et mysteriis vacuum . Praeter doctores iam laudatos audiatur unus S. Petrus Chrysologus: „Singula Scripturae verba si singulis libris mandarentur, nec sic mysteria, quae in ipsis sunt, audientibus perlucerent.“ „Non apices, non litterae, non syllabae, non verbum, non nomina, non personae in evangelio divinis vacua sunt figuris.“ Recentibus quidem exegetis Patres saepe excessisse videntur in allegorica Scripturae expositione. Sit ita, excesserint: sed nonne hic ipse excessus manifeste supponit communem fidem divinae originis sacrorum librorum? Nemo enim in libro pure humano quaereret tam inexhaustas sensuum divitias. Ergo iam ipse modus, quo SS. Patres libros sacros tractabant, efficax argumentum praebet ad ostendendum Christianis primorum saeculorum persuasum fuisse de divina Scripturae inspiratione.

392. Gentiles, qui bene noverant, quo in honore apud Christianos libri sacri essent, magnum se triumphum deportasse censebant, si possent a Christianis traditionem Scripturae extorquere. Maxime in Diocletiani persecutione a. 303 factum est edictum, quo Christiani iubebantur tradere libros sacros ad comburendum. Neque deerant qui metu adacti edicto oboedirent. Hi „traditores“ vocabantur, ut inter alios testatur Augustinus . Narrat Eusebius: „Nonus decimus agebatur annus imperii Diocletiani, cum mense Dystro, quem Romani Martium vocant, appetente die festo dominicae passionis proposita sunt ubique imperialia edicta, quibus ecclesiae quidem ad solum usque dirui, sacri vero codices flammis absumi iubebantur.“ Exsecutionem Eusebius ipse vidit: „Haec omnia nostris temporibus completa sunt, tunc cum aedes sacras solo aequari ac funditus subverti, sacros divinarum Scripturarum libros in medio foro concremari oculis nostris vidimus.“ Nihil

August., Epist. 82, 3; M 33, 277. Integrum textum habes supra n. 118.

Supra n. 51 63 69 72 74 86 116 etc.

Petri Chrysol. Sermo 64; M 52, 379. Ib. Sermo 146; M 52, 592.

De bapt. 7, 2, 3; Contra Cresc. 3, 27; M 43, 226 510 sq.