De inspiratione sacrae scripturae
p. 398
tamen de traditoribus referre vult, sed solum de sanctis martyribus, qui pro fide et Scriptura gravissima tormenta et nobilissimam mortem subierunt, quorum longam seriem enumerat; fuit enim „ingens martyrum multitudo“ .
In actis SS. Saturnini, Dativi, aliorum plurimorum martyrum africanorum a. 304 haec leguntur:
„Temporibus Diocletiani et Maximiani bellum diabolus Christianis indixit eo modo, ut sacrosancta Domini Testamenta Scripturasque divinas ad exurendum peteret... Sed non sustulit exercitus Domini tam immane praeceptum, sacrilegamque iussionem perhorruit et mox fidei arma arripuit, descendit in proelium, non tam contra homines quam contra diabolum pugnaturus. Et quamvis tradendo gentibus Scripturas dominicas atque Testamenta divina profanis ignibus comburenda, a fidei cardine cecidere nonnulli; conservando tamen eas et pro ipsis libenter sanguinem effundendo fortiter finiere quam plurimi... Sed iam ad supradictae civitatis [Abitinensis] pervenerunt forum. Ibi primum congressi, confessionis palmam magistratus elogio sustulerunt. In isto namque foro iam pro dominicis Scripturis dimicaverat caelum, cum Fundanus, ipsius civitatis quondam episcopus, Scripturas dominicas traderet exurendas, quas cum magistratus sacrilegus igni apponeret, subito imber sereno caelo diffunditur, ignis Scripturis sanctis admotus exstinguitur, grandines adhibentur, omnisque ipsa regio, pro Scripturis dominicis elementis furentibus, devastatur.“ Postquam Christiani Carthaginem perducti sunt, Anulinus proconsul interrogat Emeritum, in equuleo positum: „Habes ergo Scripturas aliquas in domo tua? Et respondet: Habeo, sed in corde meo. Et proconsul: In domo tua, inquit, habes, an non? Emeritus martyr ait: In corde meo illas habeo... O martyrem, apostoli memorem, qui legem Domini conscriptam habuit, non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus! O martyrem legis sacrae idoneum diligentissimumque custodem, qui traditorum facinus perhorrescens, Scripturas dominicas ne perderet, intra secreta sui pectoris collocavit!“
393. Quae hic dicuntur de Sacra Scriptura in cordis scrinio abscondita, similiter leguntur in actis martyrum palaestinensium, in quibus Eusebius de quodam Ioanne martyre narrat, cuius alter pes candenti ferro debilitatus, oculi vero cauterio perusti fuerant:
„Porro hunc virum ob mores quidem et philosophicam vivendi rationem nihil attinet praedicare, praesertim cum huius rei causa non tantum admirationis sit consecutus, quantum ex memoriae praestantia. Quippe qui totos divinae Scripturae libros non in tabulis lapideis, quemadmodum ait divinus apostolus, nec in membranis animalium aut chartis, quae vermibus et longinquitate temporis consumuntur, verum in carneis cordis tabulis, in anima scilicet candida et in purissimo mentis lumine perscriptos habuerit. Adeo ut, quoties vellet, interdum legis mosaicae, interdum prophetarum
Eus., H. E. 8, 2 sqq; M 20, 743 sqq.
Genuinitatem horum actuum agnoscebant Catholici et Donatistae, teste Augustino, Brev. collat. cum Donat. c. 17, n. 32; M 43, 643.
Ruinart, Acta martyrum; Ed. Veron. 1731, 338 sqq.