De inspiratione sacrae scripturae
p. 399
libros, nonnumquam sacrae historiae locos, alias evangelica et apostolorum scripta, memoriter velut ex litterario quodam penu proferret. Fateor certe obstupuisse me, cum illum in frequentissimo ecclesiae coetu medium stantem et quosdam divinae Scripturae locos recitantem primitus vidi. Etenim quamdiu quidem vocem duntaxat hominis audire mihi dabatur, quaedam illum, ut in ecclesiastico coetu moris est, legere existimabam. Verum illi proxime accedens, id, quod res erat, deprehendi: ceteros quidem, qui in circuitu adstabant, integra oculorum acie pollere, illum vero solis intellegentiae oculis praeditum instar prophetae cuiusdam oracula edere et reliquis corpore valentioribus multo praestare, facere omnino non potui, quin Deum summis laudibus efferrem ac praedicarem. Ioannes post tormenta iam prius tolerata tandem in Diocletiani persecutione martyrio coronatus est.
Ipsae quoque mulieres supplicio affectae sunt, quia Scripturas non tradiderant.
In actis SS. Agapes, Chioniae, Irenes iudex interrogat S. Chioniam: „Num aliqua apud vos sunt impiorum Christianorum commentaria vel membranae aliquae vel libri? Respondit Chionia: Nulla, o praeses, nobis sunt; omnia illa imperatores, qui nunc sunt, a nobis abstulerunt. Praeses autem: Quisnam hanc mentem vobis dedit? Omnipotens Deus, inquit illa.“ Pro quo responso igni cremari iubetur. Dein praeses interrogat S. Irenen: „Tuae insaniae propositum ex his, quae facis, manifesto apparet, quae tot membranas, libros, tabellas, codicillos et paginas Scripturarum, quae sunt impiorum Christianorum, qui umquam fuerunt, ad hodiernum usque diem servare voluisti.... Quis tibi auctor fuit, ut membranas istas atque Scripturas ad hodiernum usque diem custodires? Ille, inquit Irene, Deus omnipotens, qui iussit nobis ad mortem usque ipsum diligere, qua de causa non ausae sumus eum prodere, sed maluimus aut viventes comburi aut, quaecumque alia nobis acciderint, perferre, quam talia prodere.... Domi nostrae erant, neque audebamus illa efferre. Quamobrem magnopere angebamur, quod non poteramus nocte ac die illis operam dare, sicut a principio consueveramus usque ad annum superiorem, quo et illa occultavimus.“ Irene vivens combusta est .
Interdum Christianis ut titulus condemnationis ad collum appendebatur Scriptura apud eos inventa. S. Euplius, deprehensus cum evangeliis, interrogatur a iudice Calvisiano: „Tu ea huc deportasti? Euplius dixit: Per me ea huc deportavi, ut et ipse vides. Invenerunt me cum illis. Calvisianus dixit: Lege ea. Euplius aperiens legit: Beati, qui persecutionem patiuntur.... Cum haec et alia legeret, Calvisianus consularis dixit: Hoc quid vult esse? Euplius dixit: Lex Domini mei, quae mihi tradita est. Calvisianus consularis dixit: A quo? Euplius respondit: A Iesu Christo, Filio Dei vivi.... Calvisianus dixit: Quare apud te habuisti et non tradidisti has lectiones, quas imperatores vetuerunt? Respondit Euplius: Quia Christianus sum et tradere non licebat, magisque expedit mori quam tradere. Qui tradit, vitam aeternam perdit. Ut eam non perdam, vitam meam do.... Tunc appensum est ad collum eius evangelium, cum quo apprehensus fuerat.... et iterum gratias agens, praebuit iugulum et a carnifice decollatus est.“
Eus., De martyribus Palaestinae c. 13; M 20, 1515 sq.
Ruinart l. c. 350.
Ruinart l. c. 361 sqq.