De inspiratione sacrae scripturae
p. 400
394. Quod gentiles Christianis in ludibrium, hoc Christiani ipsi interdum ex pietate faciebant, portantes evangelia super pectus, ut testantur Ioannes Chrysostomus et Isidorus Pelusiota . Adhibebant evangelia ad expellendos daemones, teste Origene , et ad curandos morbos, teste Augustino ; in signum reverentiae evangelia audiebant stantes secundum eundem Isidorum , et lumina accensa praeferebantur libro evangeliorum secundum Hieronymum . Antiquus quoque est mos osculandi librum evangeliorum . Concilium Constantinopolitanum IV can. 3 haec statuit:
„Sacram imaginem Domini nostri Iesu Christi et omnium liberatoris et salvatoris aequo honore cum libro sanctorum evangeliorum adorari decernimus. Sicut enim per syllabarum eloquia, quae in libro feruntur, salutem consequemur omnes, ita per colorum imaginariam operationem et sapientes et idiotae cuncti ex eo, quod in promptu est, perfruuntur utilitate. Quae enim in syllabis sermo, haec et scriptura, quae in coloribus est, praedicat et commendat; et dignum est, ut . . . iconae honorentur et adorentur aeque ut sanctorum sacer evangeliorum liber atque typus pretiosae crucis.“ Ergo sacros evangeliorum libros speciali modo honorandos esse ut ab omnibus concessum praesupponitur.
Haec abunde sufficiunt ad ostendendum Christianos omni aetate habuisse Sacram Scripturam librum non utcumque bonum et utilem, sed potius singulariter sanctum et divinum ratione originis et doctrinae seu ratione inspirationis divinae. Quod autem practice usu ostenderunt, hoc etiam theoretice verbis docuerunt.
§ 2. TESTIMONIA THEORETICA SS. PATRUM ET CONCILIORUM.
395. SS. Patres Sacram Scripturam solent appellare divinam Scripturam. Ita auctor „Cohortationis ad Graecos“ scribit regem Philadelphum sacros libros, „ut par erat, divinos existimasse“ Ita divinam appellant Scripturam Irenaeus , Hippolytus , Tertullianus , Lactantius , Marius Victorinus , alii posteriores plurimi .
Ratio vero, cur Scripturam dicant divinam, non ea tantum est, quod contineat res divinas, sed ea potissimum, quod eius auctores sint
Chrysost. In Matth. hom. 72, n. 2; M 58, 669.
Isid. Pel. 1, 2, epist. 150; M 78, 603.
Orig. Contra Cels. 1, 6; M 11, 666.
August. In Io. tr. 7, n. 12; M 35, 1443.
Isid. Pel. 1, 1, epist. 136; M 78, 271.
Hieronym. contra Vigil. n. 7; M 23, 346.
De his omnibus conferri potest Card. Bona, Rer. liturg. 2, 7. Alia quaedam apud H. Höpfl, Das Buch der Bücher, Freiburg 1905, 5 sqq.
Denzinger, Enchir. n. 273. Supra n. 39. Supra n. 43.
Supra n. 44. Supra n. 47. Supra n. 49. Supra n. 50.
Cf. supra n. 62 sq 70 93 96 109 117 sq etc. Alia apud Zahn, Gesch. des N. T. Kanons 1, 90.