De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 401

prophetae, per quos Deus locutus sit hominibus. Prima explicatio inspirationis biblicae, quam apud SS. Patres invenimus, procedit ex conceptu prophetiae . Nec mirum; hoc enim modo in ipsa Scriptura hanc doctrinam exponi vidimus (supra n. 377 sqq). S. Iustinus ait: Libri Scripturae ideo utiliores sunt libris omnium philosophorum, quia conscripti sunt ab hominibus beatis, iustis, Deo dilectis, divino Spiritu loquentibus, qui prophetae vocantur, ita ut, quaecumque in his libris dicuntur, Spiritus ipse locutus sit. Postquam hoc exposuit de libris Veteris Testamenti, docet plane eundem Spiritum locutum esse per sacros scriptores Novi Testamenti, ideoque eorum libros eiusdem esse dignitatis . Eadem via incedit Theophilus Antiochenus, secundum quem omnes scriptores sacri tam concorditer loquuntur, quia eodem Spiritu repleti sunt, seu quia unus et idem Spiritus loquitur per omnes . Irenaeus ex eodem principio explicat, quomodo in Scriptura „dictionum multae voces unam consonantem melodiam efficiant“ . Similiter Hippolytus ; ex posterioribus e. g. Theodoretus , Chrysostomus . Hinc explicatur, cur veteres Scholastici consueverint notionem inspirationis ad conceptum prophetiae reducere ; hoc enim didicerant a SS. Patribus.

Quia prophetae non sua loquuntur sed Dei sensa, Scriptura est verbum Dei, litterae missae a Deo ad homines per prophetas, quas Deus dictavit et misit per homines inspiratos. Secundum Chrysostomum Deus has litteras dedit, Moyses autem attulit . Alio loco ait Spiritum Sanctum dictasse, Paulum vero scripsisse . Secundum Augustinum Christus tamquam caput suis membris scribenda dictavit . Secundum Gregorium Magnum sacer scriptor est calamus, quo Deus scribit . Unde etiam illud, quos plures Patres dicunt, dogmatice nihil referre, quis sit auctor humanus, cum constet proprium auctorem omnium librorum sacrorum esse Deum. Ita Theodoretus , ita alii post eum, maxime Gregorius Magnus , cuius verba scriptores sequentium saeculorum repetere solent.

Unde Scripturae dicuntur scriptae a Spiritu Sancto. Hoc saepius repetit Origenes , item Basilius , Hieronymus , alii. Vel Spiritus Sanctus dicitur conscriptor sacrorum librorum, ut in Concilio Constantinopolitano secundo . Scripturae dicuntur a Deo dictae vel dictatae, quae duo vocabula non raro promiscue usurpantur; nam ubi in versionibus latinis est dictare, in textibus graecis saepe legitur λαλεῖν, λέγειν vel similia. Secundum Irenaeum Scripturae perfectae sunt, quia a Deo dictae . Secundum Cyrillum Alex. Scriptura tota est unus

Cf. Zahn l. c. 94 100.

Supra n. 38.

Supra n. 33.

Supra n. 42.

Supra n. 44 sq.

Supra n. 83.

Supra n. 85 sq.

Supra n. 170; cf. 194 205 292 317.

Supra n. 85.

Supra n. 42.

Supra n. 44 sq.

Supra n. 33.

Supra n. 33.

Supra n. 32.

Supra n. 85.