De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 402

liber et dicta ab uno Spiritu . Idem dicit Cyrillus Hiersol. et alii. Scribere enim est loqui vel dicere secundum genericam significationem. qua dicitur aliquis loqui, quando mentem suam alii manifestat.

396. Si haec et alia breviter comprehendimus, Scripturae dicendae sunt ita a Deo inspiratae, ut ipse sit verus et proprius auctor earum. Quare iam veteribus temporibus contra haereticos statutum est unum eundemque Deum Novi et Veteris Testamenti, i. e. legis, prophetarum et apostolorum esse auctorem . Eugenius IV cum Concilio Florentino docet: „Sacrosancta Romana ecclesia unum atque eundem Deum Veteris et Novi Testamenti, hoc est, legis et prophetarum atque evangelii, profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu inspirante utriusque Testamenti Sancti locuti sunt, quorum libros suscipit et veneratur.“ Concilium Tridentinum „omnes libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor . . ., suscipit ac veneratur“ . Tandem Concilium Vaticanum eosdem libros „pro sacris et canonicis habet ideo . . . quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem atque ut tales ecclesiae traditi sunt“ . Ex eodem conceptu Dei per inspirationem auctoris sacrorum librorum argumentatur Leo XIII contra eos, qui admittebant errores in Scriptura: „Nihil admodum refert Spiritum Sanctum assumpsisse homines tamquam instrumenta ad scribendum, quasi non quidem primario auctori, sed scriptoribus inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit. Nam supernaturali ipse virtute ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola, quae ipse iuberet, et recte mente conciperent et fideliter conscribere vellent et apte infallibili veritate exprimerent; secus non ipse esset auctor Sacrae Scripturae universae.“

Ergo non solum constat Scripturam esse divinitus inspiratam, sed etiam constat inspirationem ita esse concipiendam et exponendam, ut Deus vi eius verus auctor Scripturae dicendus sit.

CAPUT II. DE ESSENTIA INSPIRATIONIS.

ART. I.

QUAE PERMISCENDA NON SINT CUM DOGMATE INSPIRATIONIS.

397. Inspiratio est quidem una ex „quaestionibus biblicis“, at non unica. Orirentur autem difficultates non paucae, si variae quaestiones

Supra n. 72.

Supra n. 93.

Supra n. 138 et 208.

Supra n. 209.

Supra n. 272.

Supra n. 327.

Supra n. 343.