De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 403

ad Sacram Scripturam spectantes confunderentur. Ad hoc igitur periculum vitandum conducet statim a limine arceri quaestiones alienas.

Quemadmodum hucusque vidimus, inspiratio est actio divina, qua Deus factus est auctor sacrorum librorum iisque auctoritatem quandam divinam tribuit. Iamvero manifestum est, inde quod Deus sit auctor alicuius libri, nullo modo posse conici, quis sit scriptor eius humanus. Ergo quaestio de scriptoribus humanis singulorum librorum sacrorum ex doctrina de inspiratione solvi nequit, neque vicissim ex eius solutione pendet, utrum liber aliquis dicendus sit inspiratus necne.

Quoad hoc alterum membrum exceptio eatenus tantum statuenda est, quatenus liber post mortem apostolorum scriptus non potest esse liber canonicus, i. e. liber, cuius inspiratio omnibus necessario credenda est. Nam depositum fidei inde a morte apostolorum incrementi capax non fuit. Quae apostoli non tradiderunt, fidei catholicae non sunt. Hanc rationem saeculo secundo, quando tot falsa evangelia aliaque scripta apocrypha vel adulterationes evangeliorum oriebantur, Patres urgebant. Nos, inquit Irenaeus, eam fidem defendimus, „quam ab apostolis ecclesia percepit et distribuit. Non enim per alios dispositionem salutis nostrae cognovimus quam per eos, per quos evangelium pervenit ad nos, quod quidem tunc praeconaverunt, postea vero per Dei voluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fundamentum et columnam fidei nostrae futurum“. Ita ab initio libri tertii, dein de quattuor evangeliis ea refert, quae supra (n. 43) iam audivimus. Ob hanc igitur rationem reicit „inenarrabilem multitudinem apocryphorum“ , sicut omnia, quae tradita non sunt. Haec regula traditionis apostolicae etiam quoad libros canonicos constanter servata est ab ecclesia, ut inter alia efficitur ex Conciliis Tridentino (sess. 4) et Vaticano (sess. 2, c. 2).

Cum hac igitur limitatione quaestio de humanis scriptoribus librorum sacrorum, etsi sub aliis respectibus forte maximi momenti est, ad formalem rationem inspirationis indifferenter se habet. Materialiter potest cum inspiratione cohaerere, in quantum liber inspiratus testatur vel de suo auctore vel de auctore alius libri inspirati, ut si in secundo libro Regum (22) David dicitur composuisse psalmum decimum septimum, vel si in evangelio Ioannis dicitur scriptor eius esse ille discipulus, qui in coena recubuit super pectus Iesu (Io 21, 20 24), vel si Paulus se inducit ut auctorem epistularum, et similia. Haec igitur non derivantur ex formali conceptu inspirationis, sed materialiter tantum in libro inspirato continentur. Singulorum vero locorum, quibus talia testimonia de auctoribus sacrorum librorum continentur, sensum exponere non est theologorum dogmaticorum, sed exegetarum. Si sacri scriptores ita alicui adscribunt certum librum, ut eorum verba vera non maneant, nisi reapse eius est, omnis dubitatio tollitur; secus,

Irenaeus 1, 20, n. 1 2; M 7, 653.