De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 404

si eorum verba alium bonum sensum admittunt. Ceterum quicumque est, qui librum inspiratum scripsit, ideo fuit inspiratus, non quia hic vel ille homo erat, sed quia a Deo supernaturaliter movebatur ad scribendum. Multorum librorum Sacrae Scripturae auctores humani ignoti sunt aut dubii; sed libros esse inspiratos certum manet, quia hoc ab illa incerta re nullo modo pendet. Unde illud Gregorii Magni: Valde supervacue quaeri de ignoto auctore humano, „cum tamen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur“ . Ergo ex inspiratione constat de auctore divino, non constat de auctore humano. Haec quaestio alia via solvenda est, et nisi exstat ecclesiae definitio vel traditio obligans vel testimonium indubium Scripturae, prorsus liberae inquisitionis et opinionis est.

398. Neque ex inspirationis dogmate diiudicari potest, num liber, qui ut unus exhibetur in nostro canone, fortasse a pluribus scriptoribus compositus vel ab aliquo „redactore“ retractatus et additionibus quibusdam auctus sit. Nam inspiratio id tantum postulat, ut, quicumque librum vel partem libri conscripsit, ex divina illustratione et motione scripserit. Potuit autem Deus non minus ultimum „redactorem“ quam primum incohatorem libri inspirare. Neque de aetate, qua ortus est liber, inspiratio quidquam edicit nisi hoc unum: non esse descendendum infra tempora apostolica .

399. Porro ab inspiratione non excluditur ullum genus litterarium, sed solus error et mendacium. Omne genus ad recte docendum et honeste movendum utile potest esse obiectum inspirationis, genus prosaicum, genus poeticum, genus historicum, genus propheticum, genus rhetoricum, genus epistulare, narrationes historicae, narrationes fictae (parabolae). Neque igitur ob inspirationem hoc vel illud genus a priori excludendum est. Neque ad inspirationis doctrinam pertinet de hoc vel illo genere quidquam statuere et determinare. Hoc quoque negotium exegetis relinquendum est, qui non ex inspirationis dogmate sed ex aliis principis diiudicant, utrum liber aliquis, e. g. Iudith et Esther, sit historicus an propheticus et didacticus, et quomodo singuli libri pro suo genere litterario exponendi sint . Neque suspicandum est inspiratione mutari genus litterarium. Nam inspirata epistula manet epistula, et inspiratum carmen manet carmen, et sic de ceteris. Unde si quis inquirit, pertineatne liber aliquis Scripturae ad hoc vel illud genus litterarium, quaestionem ponit, quae omnino extra dogma inspirationis versatur. In qua quaestione solvenda si duo forte ad oppositas conclusiones perveniant, et alter dicat librum esse historicum,

Supra n. 132.

F. v. Hummelauer, Exegetisches zur Inspirationsfrage, Freiburg 1904, 99 sqq.

Cf. Cornely, Introd. I 582 sqq; II 2, 30 sqq 294 sqq; III 392 sqq.