De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 405

alter esse merum poema, uterque tamen, si vult esse catholicus, fateri debet: Si historia est, est historia inspirata; et si poema est, est poema inspiratum. Dogmate inspirationis nemo vetatur inquirere in genus litterarium singulorum librorum sacrorum, neque determinatione generis litterarii ullo modo afficitur dogma inspirationis. Hoc dogma intactum manet, quamdiu origo divina totius Scripturae admittitur et error omnis excluditur .

400. Multo etiam minus huc refertur quaestio de conservatione textus sacri et de versionibus, quia haec evidenter et re et ratione ab inspiratione distinguuntur. Satis inutilis quidem esset quaestio de inspiratione, si libri omnes inspirati iniuria temporum periissent vel prorsus corrupti essent. Ergo disputatio de inspiratione, ut habeat finem, supponit etiamnunc permanere libros olim inspiratos. Hoc ita esse ecclesiae traditione et definitione probatur, qua certi sumus Scripturam substantialiter integram ad nos pervenisse eamque infectam non esse ullo errore in rebus fidei et morum . Sed neque hoc factum ex conceptu inspirationis, neque conceptus inspirationis ex hoc facto evolvitur. Quia praeterea negari nequit in textum, prout nunc exstat, accidentales errores irrepsisse, studia critica necessaria sunt, ut integritas textus, quantum fieri potest, restituatur. Sed patet artem criticam neque pertinere ad inspirationis doctrinam neque vicissim per inspirationis dogma artem criticam interdici, id quod usu ecclesiastico omnium saeculorum comprobatur.

401. Sepositis igitur omnibus quaestionibus criticis, unice considerandus est iste influxus inspirativus, quo Deus factus est auctor librorum sacrorum. Hic influxus a Deo processit in scriptores sacros, et per scriptores sacros in libros sacros. Sicut autem libri sacri valde diversi sunt, ita diversus fuit influxus Dei in scriptores. Alio modo inspiravit Deus Ieremiam prophetam, alio modo Lucam evangelistam, alio modo psalmistam vel iubilantem vel lamentantem et paenitentem, alio modo conscriptores genealogiarum. Itaque inspiratio personalis varias species variosque gradus habere potuit et habuit. Sed ut omittamus inspirationem ad loquendum tantum, quae interdum a biblica inspiratione distinguitur ut „prophetica“ inspiratio (προφήτης a προφάναι) , cum ipsa quoque inspiratione ad scribendum illae inspirationes personales ad gaudendum, tristandum, ad quiete inquirendum, ad rhetorice eloquendum, ad affectus humanos exprimendos vel retinendos, et quaecumque sub inspirationem personalem cadere possunt, tempore quidem saepe sunt coniuncta, attamen ab ea inspiratione, qua libri sacri omnes inter se conveniunt et ab omnibus aliis libris distant, diligenter distinguenda sunt. Ecclesiae definitiones de inspiratione respi-

Cf. F. v. Hummelauer 1. c. 1 sqq.

Supra n. 272.

Supra n. 3.