De inspiratione sacrae scripturae
p. 411
406. Ad rationem libri inspirati non sufficere subsequentem ecclesiae approbationem definitum est a Concilio Vaticano , et per se evidens est, cum ecclesia non possit sua approbatione efficere, ut Deus ea scripserit et auctor eorum sit, quae ab aliis auctoribus primariis scripta sunt.
Sed ne Deus quidem sua approbatione subsequente libros divinitus inspiratos reddit, qui humana tantum opera confecti sunt. Lessius quidem censuit scriptum tali modo approbatum non minorem auctoritatem habiturum esse quam Scripturam Sacram . At non quaeritur de sola auctoritate ad faciendam fidem, sed praecipue de divina origine Scripturae Sacrae. Unde Lessius merito addidit se non asserere hunc modum purae approbationis in ulla Scripturae parte esse servatum. Similiter Bonfrerius non existimat quidem Spiritum Sanctum aliquando hoc modo usum esse in iis, quos habemus, Sacrae Scripturae libris; censet tamen eum absolute potuisse hoc modo ad dignitatem Scripturae Sacrae evehere scriptum aliquod, initio a profano auctore conscriptum . At ut omittamus altercationem de voce Scripturae Sacrae, certe Deus ne per absolutam quidem potentiam praestare potest, ut liber ab ipso non scriptus sit liber sacer eo sensu, quo sunt libri canonici. Nam libri sacri et canonici Deum auctorem habent; nemo autem approbando opus iam perfectum fit auctor operis. Obicit Bonfrerius Arati et Epimenidis dicta, quae eo, quod Deus approbaverit ea, facta sint Scriptura Sacra (Act 17, 28. Tit 1, 12), et obicit similitudinem ex lege humana, quae a secretario conscripta, ex approbatione regis fiat lex. At neutrum exemplum valet ad rem, de qua agitur, probandam. Qui dictum alterius in suum librum recipit et laudat ut verum, non solum approbat illud dictum, sed illud scribendo reproducit et per modum citationis partem sui libri facit. Si Deus
Supra n. 327. De hae quaestione in Concilio Vaticano Franzelin, tunc consultor commissionis theologicae, in hunc modum disseruit: „Ecclesia non efficit nec potest efficere, ut liber humana tantum ope scriptus evadat liber scriptus sub divina inspiratione; sed ecclesia infallibiliter manifestat et docet ex divino-catholica traditione, quinam sint libri inspirati, idque docet ac definit per hoc ipsum, quod librum accenset Sacris Scripturis seu ponit in canone. Res haec potest illustrari comparatione. Qui affirmaret veritatem fidei divinae esse vel posse esse eam, quae humano solum ingenio primum proposita et numquam a Deo revelata, attamen ab ecclesia definitur ut veritas fidei, is duplicem errorem doceret, primum, quod possit esse veritas fidei divinae, quae a Deo revelata non est, alterum, quod ecclesia possit veritatem humanam proponere credendam tamquam veritatem divinam. At similimus error duplex continetur in eo, quod in schemate reicitur; dicitur nempe in Scriptura, quam omnem divinitus inspiratam esse Paulus docet, posse esse libros non divinitus inspiratos, et insuper ecclesiam posse ponere in canone, h. e. declarare divinitus inspiratum librum, qui divinitus inspiratus non est. Sicut ecclesia, quia infallibilis est, nihil potest definire tamquam veritatem revelatam, quod a Deo revelatum non est, ita prorsus ex eodem charismate infallibilitatis nullum librum potest ponere in censu Scripturarum, qui divinitus inspiratus non est“ (Coll. Lac. VII 1621).
Supra n. 284.
Supra n. 323.