De inspiratione sacrae scripturae
p. 412
solum approbasset dictum Epimenidis ut in eius poemate exstans, non ideo verbum Epimenidis factum esset textus inspiratus; quia autem Deus hoc verbum ut verum suo nomine scribendum inspiravit, habetur citatum inspiratum et approbatum. Neque igitur Deus est auctor dicti illius, sed est auctor citationis et approbationis. Quod autem legem humanam attinet, rex est auctor legis, quatenus indidit ei vim obligandi, non quatenus agitur de ipsa scriptione codicis legalis. Deum vero non solum Scripturae indidisse vim obligandi, sed ipsius libri scripti auctorem principalem esse ecclesiae doctrina efficitur. Idem dic de aliis exemplis, ut summi pontificis subscribentis et sigillo munientis Bullam vel Encyclicam ab alio conscriptam. Nam summus pontificus subscriptione et sigillo non fit auctor scripti, sed tribuit scripto auctoritatem doctrinalem, quam ex se non habebat . Libri autem canonici non auctoritatem tantum divinam habent, sed etiam origine divini sunt, a Deo ipso principaliter scripti.
407. Neque ad inspirationem sufficit divinum consilium, mandatum, initialis excitatio ad scribendum et directio in exsecutione neque generalis suggestio materiae. Haec omnia satis essent, ut Deus diceretur inspirator Scripturae, quia, ut quis sit inspirator alicuius libri, sufficit influxus remotus et pure moralis, qualis habetur in omni consilio et excitatione ad scribendum. Immo si in communi vita de inspiratore alicuius libri loquimur, non intellegimus nisi eum, qui remote tantum et moraliter ad libri scriptionem contulit, non vero eum, qui immediate et physice hanc scriptionem effecit. Hunc enim solemus vocare auctorem. Atqui ecclesia non solum semper docuit et docet Deum quomodocumque inspirasse Sacram Scripturam, sed eam mediantibus hominibus scripsisse eiusque verum auctorem esse ; ad hoc autem incitatio, directio, remotus influxus qualiscumque non sufficiunt.
408. Multo minus sufficit personalis illa inspiratio, de qua saepe recentes Protestantes loquuntur ut de singulari quadam commotione religiosa, qua sacri scriptores correpti sensa sua religiosa litteris mandaverint, et ob quam in ordine religioso non minus inspirati dicendi sint quam in alio ordine poetae saeculares. Ex qua personali inspiratione volunt derivari inspirationem ipsius Scripturae, cum Scriptura, scripta ab hominibus inspiratis, inspiret alios homines simili commotione religiosa: inspirata, quia et quatenus inspirat . Sic student nomen inspirationis retinere, simul negantes id, quod hoc nomine ecclesia semper significavit. Multi sunt libri, qui religiose inspirant seu movent homines. „Imitatio Christi“ fortasse non paucos homines
Si quis solam subscriptionem vult vocare „aequivalenter secundam scriptionem“, dicat; mihi non videtur recte dici.
Ut e. g. censuit Richardus Simon (supra n. 319).
Supra n. 395 sq 402 sqq. Cf. e. g. supra n. 253 264 268 sqq.