De inspiratione sacrae scripturae
p. 413
magis inspirat quam liber Numerorum; ergo aeque vel magis est inspirata. Hoc illi theologi concedunt et dicunt et homines et libros inspiratos etiam in futurum prodire posse. Sed hoc ipso ostenditur hanc explicationem inspirationis non consistere cum doctrina universali et constanti ecclesiae, qua libri canonici creduntur specifice diversi ab omnibus aliis libris, idque ratione originis divinae. Non quia inspirant, sunt inspirati; sed quia a Deo inspirati sunt, ideo utique etiam facti sunt ad inspiranda sensa religiosa hominibus eos recte legentibus. Ante libros eorum scriptores inspirati erant. At si haec „personalis“ inspiratio non fuisset quidquam nisi religiosa commotio, unice a scriptorum voluntate humana, etsi religiose commota, scripta eorum processissent. Scriptura autem Sacra principaliter a Dei voluntate processit et opus Dei est magis quam opus hominum. Ergo personalis seu ut Catholici communius loqui solent, passiva inspiratio scriptoris sacri plus sit necesse est quam mera excitatio quaedam religiosa, scilicet talis, qua scriptor constituatur instrumentum Dei in ordine ad scribendum hunc determinatum librum.
ART. IV.
QUID NON REQUIRATUR AD INSPIRATIONEM.
409. Cum in libris canonicis contineatur supernaturalis revelatio, et cum hi libri ad hoc divinitus inspirati sint, ut revelatio divina facilius et securius ad posteros transferatur, sua sponte exsurgit quaestio, num ad inspirationem requiratur revelatio.
Respondent theologi unanimiter revelationem stricte dictam non esse de formali conceptu inspirationis. Cardinalis Caietanus in Lc 1, 2 haec notat: „Originem plenissimae scientiae [suae S. Lucas] declarat traditionem apostolicam. Unde clare apparet Lucam scripsisse ex auditu ab apostolis et non ex divina revelatione sibi immediate facta, divina tamen gratia dirigente et servante, ne in aliquo erraret.“ Canus: „Fateor non singulas Scripturae particulas, ut a sacris auctoribus scriberentur, propria et expressa revelatione indiguisse“, scilicet ea omnia, „quae naturali cognitione tenebant... expressa revelatione non egebant“ . Bañez: Quando „res, quae scribitur, nota quidem erat, tamen quod [homo] animum ad scribendum appulerit, Deo specialiter movente atque inspirante factum est“ . Bellarminus: Deus sacris scriptoribus „non semper revelabat ea, quae scripturi erant, sed excitabat, ut scriberent ea, quae viderant vel audierant, quomodo recordabantur, et simul assistebat, ne falsi aliquid scriberent“ . Similiter Marchini , Kleutgen , alii communiter.
Supra n. 277.
Supra n. 278.
Supra n. 283.
Supra n. 296.
Supra n. 302.